Ad perpetuam rei memoriam. – Qui semper, ab usque puerili
aetate, beatissimam Virginem Mariam et dileximus, et amavimus, et ceu florem
coluimus (est enim alma Christi parens, et christianorum omnium mater
sanctissima, et mortalium praesidium in hoc terrestri itinere pleno
discriminis), magno semper studio ea praestitimus, e quibus maior aut gloria,
aut honor, aut laus tantae Virginis, praeter quam Dei, nasceretur: quidquid
enim in matris laudem impenditur, in Filii decus redundat. Qua re, cum clerus
populusque dioecesis Uxellensis et Terralbensis Beatissimam Virginem Mariam sub
titulo populari «Santa Maria delle Acque», iam ab antiquo tenera pietate
veneratam, Patronam principalem dioecesis apud Deum elegerint, atque Venerabilis
Frater Antonius Tedde, Episcopus illius Ecclesiae id probaverit, datisque
Litteris electionem atque probationem hanc a Nοbis confirmari poposcerit, ad
norman «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et
Missarum Propriis recognoscendis», n. 20; Nos, cum omnia ad iuris
praescriptiones acta esse constet, admotae expostulationi concedendum esse
arbitramur. Iis ergo probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu
divino de re statuerit, factis olim a Nobis potestatibus, placet beatissimam
Virginem Mariam sub titulo «Santa Maria delle Acque» Patronam principalem
dioecesis Uxellensis et Terralbensis esse et haberi, cum omnibus iuribus atque
privilegiis Liturgicis iuxta Rubricas competentibus. Ceterum, spe ducimur fore
ut attributus honor tum Dei gloriam augeat, tum pietatem erga Virginem.
Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXX
mensis Iunii, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana