Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUONIAM CONSCII

APUD CIVITATEM DOMINICAE APOSTOLICA EXCITATUR NUNTIATURA

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quoniam conscii quidem Nobis universalis Nostri muneris procurandi hominum cunctorum salutem aeternam sedulo conferimus animi studium apostolatusque opus ad tutanda religionis ipsius ac societatis civilis bona per orbem terrarum, idcirco etiam dedita opera consuetudinem Apostolicae Sedis observamus, qua varus ea in Nationibus iam pridem curavit legationes suas et Nuntiaturas constituendas unde publicae coniunctionis vincula inter eas Civitates ac Sedem Apostolicam contracta roborarentur immo et magis usque prosperarentur in utriusque profecto partis emolumentum. Hac eadem de causa nunc ipsum ex consilio Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione, cuius est Nobis omnino probata sententia, de Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine ac Litterarum harum virtute Nuntiaturam Apostolicam in civitate Dominica legitime condimus cuius rite sedes ibidem collocabitur. Ad novam vero hanc Nuntiaturam, uti addecet, singula officia deferimus necnon iura privilegia et indulta quae ad tales Apostolicae Sedis pertinent Legationes. Quae demum his Litteris ediximus statuimusque praeterea decernimus ut vim suam tam nunc quam tunc exserant. Contrariis rebus neutiquam adversantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Septembris anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana