IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
TEMPLA SANCTORUM
TEMPLUM CATHEDRALE VESZPRIMIENSE, IN HUNGARIA,
AD GRADUM
ET DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Templa Sanctorum quae toto
orbe terrarum variis in nationibus surgunt singularibus privilegiis affici et
honestari sane haec Apostolica atque Romana Sedes facile probat, maxime si quae
aut ob egregia artis vestigia prae ceteris praestent, aut ob insignia pietatis
monumenta christiano populο sint simul admirationi, simul incitamento ad
virtutem. Nemo est enim qui egregia facta commemorans, non etiam ad altiora
moveatur. Qua re, cum Venerabilis Frater Ladislaus Paskai, Episcopus
Veszprimiensis, suo suorumque tum cleri tum fidelium nomine, iam ab hac
Apostolica Sede petierit ut templum cathedrale suae dioecesis, Sancto Michaėli
Archangelo dicatum, in Basilicis Minoribus annumeraretur, Nos considerato
templum illud venerabile, a sanctis viris conditum, fuisse etiam a Sanctis
celebratum et illustratum, atque proinde carum acceptumque esse omnibus; pro
certo insuper habentes posse hunc honorem, si concedatur, non nihil ad augendam
religionem prodesse, aequo animo postulata tam Venerabilis Fratris accipimus,
maxime cum templum Veszprimiense etiam arte praestet. Quae cum ita sit, iis
comprobatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis olim
a Nobis potestatibus, hic de re censuit, placet Nobis templum cathedrale
Veszprimiense de quo diximus Basilicis Minoribus accenseri, cum iuribus atque
liturgicis concessionibus rite competentibus, modo servata sint quae iuxta
Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII
factum, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
IX
mensis Septembris, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana