IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SANGUINIS EFFUSIO
B. V. MARIA IN SACELLO SISSANO DIOECESIS PARMENSIS DIU IAM
TITULO HONORATA «DOMINAE DE SPINIS» CONFIRMATUR
DECLARATURQUE CAELESTIS APUD
DEUM PATRONA
OMNIUM SANGUINIS DATORUM EADEM IN PARMENSI PROVINCIA
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanguinis effusio Iesu Christi
Domini Nostri, quo credimus quidem laetique fatemur genus esse omne hominum a
peccati tandem morte ereptum, luculenter profecto ostentatum spectantium oculis
et mentibus veluti inculcatur ex imagine pervetusta illa Beatissimae Virginis
Mariae, quae in dioecesis Parmensis sacello excolitur apud locum «Sissa»
vernacula lingua appellatum. Ibi enim ipsae cum spinae effingantur, quibus
ignominiosum acerbumque Mariae filii mortem subituri sertum est quondam
confectum, simulacrum Deiparae idem merito invocatur nomine tituloque «Dominae
de Spinis»; ad quod praeterea venerandum pientissime signum frequentes adsiduo
Christifideles ex ea provincia cοnfluunt, qui et ipsi sanguinis propria donum
aliquando obtulerunt aliis hominibus male habentibus illoque igitur varias ob
causas egentibus. Per itaque opportuno consilio ac religionis documento
universa consociatio talium sanguinis datorum in regione Parmensi patronam sibi
caelestem delegit ipsam «Dominam de Spinis» petiitque ut proprius Episcopus
Venerabilis Frater Hamilcar Pasini approbaret electionem ipse et curaret
vicissim ab hic Apostolica Sede confirmandam secundum normas Instructionis «De Calendariis particularibus atque Οfficiorum et Missarum Propriis
recognoscendis», n. 30. Quocirca Nos id genus humanae largitatis ac
salutiferae prorsus magnanimitatis plurimi sane aestimantes inter opera
evangelicae caritatis libenter omnino complectimur postulationem memoratae
consociationis precibusque diligenter motas a Venerabili Fratre Hamilcari
Pasini obsequimur studiose, dum hisce ipsis Litteris et Apostolica Nostra
auctoritate patronam apud Deum omnium datorum sanguinis in provincia Parmensi
confirmamus ac declaramus «Dominam a Spinis» in sacello Sissano diu iam
celebratam et dum omnia ac singula iura praerogativas privilegia tribuimus
secundum liturgicas rubricas consequentia. Contrariis quibusvis haudquaquam
obstantibus.
Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die XVIII
mensis Septembris anno MCMLXXXI Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana