Christifidelibus illis, qui Dominum Iesum prope sectantes singulariter
quidem auscultant factitantque in vitae actione monitionem eius: «eram ...
infirmus et visitastis me» (Mt 25, 35-36), suo quodam iure medici ipsi in primis
adnumerentur oportet quippe qui suae professionis munus artisque medicinae
officium convertant per fidem in christianae caritatis ministerium in suaeque
sanctificationis instrumentum.
Christianus autem huius praestantis generis medicus merito appellandus
Richardus Pampuri, Dei porro Servus, est qui perbrevem suam terrestrem vitam in
mundo medio partim devoverat aegrotantium sedulae curationi partim deinde ad
extremum nempe halitum veluti hostiam Dei gratissimam obtulit sodalis Ordinis
Hospitalarii Sancti Ioannis a Deo. Enatus vero hic Dei Famulus erat die II
mensis Augusti anno MDCCCXCVII in oppidulo Trivolzio dicto Papiensis dioecesis
postridieque salutari lustratus lavacro, indito Herminii Philippi nomine.
Exactis suo tempore inferioribus studiis, gymnasii lyceique disciplinas modo
Mediolani modo absolvit Papiae; cuius in urbis Athenaeo, cum operam medicinae
navavisset studiis vulneratisque bello universali militibus efficientissime
adstitisset, lauream ipsam in medicina necnon chirurgia adeptus summa cum laude
est die VI Iulii mensis anno MCMXXI ac postero anno destinatus loci Morimondo
vocati medicus. Acerrimo fidei sensu impulsus Christum ubique in hominibus
infirmis et aegris dispicere studebat eumque in illis sine condicione diligere;
neque tamen patiebatur ut ipsius religionis cultus sese a cotidianis
professionis propriae abstraheret oneribus et officiis. Namque eadem fides, qua
Deum quaerebat et munera sua explebat, eadem pariter spes et caritas christiana
medicum iuvenem sustentabant incitabantque ad arctiorem cotidie cum Deo
coniunctionem ad diligentioremque status sui officiorum procurationem. Dum
quaestum vero omnem suamque spernit commoditatem, quascumque pecunias – pro
nihilo semper habitas – cumulavit, in sacras missiones necnon pauperum praesidia
effudit. Adsidua vero accurataque medici muneris perfunctio haud illi satis
faciebat; quocirca subsicivis horis actionem catholicam inter iuvenes adiuvabat
et opus «Conferenze di S. Vincenzo de' Paoli» nuncupatum provehebat tum etiam
missionalem industriam suο in paroecia. Altiorem porro evangelicam adfectans
perfectionem anno MCMXXII in Tertio Ordine Saeculari Sancti Francisci vota
emisit, unde paulo post evenit ut ad plenam religiosam sese vocari sentiret
vitam. Quinque igitur annis transactis rogavit inter Fratres ut reciperetur
Ordinis Hospitalarii Sancti Ioannis a Deo, id quod Iunio eiusdem anni mense
impetravit continuoque post Novitiatum Brixiae intravit ubi die XXIV mensis
Octobris anno MCMXXVIII vota religiosa pronuntiavit. Exinde autem non tantum de
pristina vitae ratione nihil descivit, verum Ordinis formas apostolatus
communitatisque normas permagno ardore complexus est ad vitaeque suae finem
persecutus, cum propositum sibi haberet ut novissimum inter omnes locum
obtineret, precationibus intenta cura vacaret, caritatem in aegrotorum
ministerium usquequaque exercitaret. Ad oboedientiae nutum perrexit artem
medicinam atque chirurgicam nunc Brixiae factitare nunc dicta in urbe Morimondo.
Celerius tamen omni opinione iter vitae sanctitatisque consummavit. Etenim
phthisi repente prοstratus pertulit aequissimo animo alternas morbi
vicissitudines tamquam e manu Domini susceptas. Mediolanum denique Brixia die
XVIII Aprilis anno MCMXXX delatus haud multo post Kalendis ipsis Maiis eiusdem
anni transivit de hoc mundo ad Patrem, nomen post se relinquens medici
christiani qui officium in caritatis ministerium convertere sciverat, religiosi
praeterea sodalis qui veri filii Sancti Ioannis a Deo speciem in se
commonstraverat. Sanctitatis fama qua fruebatur vivus Dei Servus magis etiam
post mortem increbuit atque caelestibus insuper signis visa est sanciri. Quam ob
rem de Beatοrum Caelitum honoribus ipsi aliquando tribuendis coeptum mature agi
est. Annis quidem MCMXLIX ac MCMLI processus ordinaria auctoritate apud Curiam
Archiepiscopalem Mediolanensem peracti Romamque transmissi ac rite excussi sunt
prodiitque decretum super scriptis eidem Famulο Dei adsignatis die IV Maii
MCMLX. Decessor postmodum Nοster Paulus Sextus intrοductionem causae die
X Iulii
MCMLXX approbavit. Apostolicus dein processus adornatus est eadem in Curia
Mediolanensi de virtutibus in specie Servi Dei. Quorum omnium de validitate
processuum iuridica emiserunt decretum die III Decembris MCMLXXI. His ita
legitime absolutis perventum iure est ad disceptationem super theologalibus et
cardinalibus Servi Dei virtutibus, celebrato quidem antea Congressu Peculiari
Officialium Praelatorum Patrumque Consultorum die XXIX Novembris MCMLXXVII ac
deinde die XXI Februarii MCMLXXVIII in Coetu Plenario Patrum Cardinalium,
relatore Eminentissimo Fratre Nostro Aloisio S. R. E. Cardinali Ciappi. De
favorabili exitu utriusque disceptatiοnis certior factus statim est Summus
Pontifex Paulus Sextus die XIII mensis Aprilis eodem anno MCMLXXVIII qui praecepit
ut decretum super Servi Dei virtutibus conficeretur die XII Iunii illius anni.
Diligenter tandem examinata in suetis sessionibus quaestione de miraculis, quae
intercedente Dei Famulo ferebantur a Deo patrata, Nosmet ipsi die XXX Martii
MCMLXXXI enuntiavimus de duobus plane constare talibus miraculis. Diem insuper
statuimus quo ad beatificationem procederetur tum eius tum Aloisii Scrosoppi,
tum Alani de Solminihac tum Claudinae Thévenet ac Mariae Repetto
concelebrandam. Hodie ita mane in area ante Petrianam Basilicam patente elοcuti
sumus formulam hanc inter Eucharistica Sollemnia: «Nos vota Fratrum Nostrorum
Iosephi Rabine episcopi Cadurcensis, Alaphridi Battisti archiepiscopi Utinensis,
Antonii Angioni episcopi Papiensis, Alexandri Renard archiepiscopi Lugdunensis,
Iosephi Siri archiepiscopi Ianuensis, necnon plurium aliorum Fratrum in
Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro
Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
venerabiles Servi Dei Alanus de Solminihac, Aloisius Scrosoppi, Richardus
Pampuri, Claudina Thévenet, Maria Repetto, Beatorum nomine in posterum
appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Beati Alani de Solminihac die
tricesima prima Decembris, Beati Aloisii Scrosoppi die tertia Aprilis, Beati
Richardi Pampuri die prima Maii, Beatae Claudinae Thévenet die tertia Februarii,
Beatae Mariae Repetto die quinta Ianuarii, in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari pοssit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Habita exinde contione de uniuscuiusque Beati Beataeque vita ac virtutibus eos
et ipsi venerati sumus et summa religione primi invocavimus. Quae vero per has
Litteras statuimus, firma et in perpetuum sunto, contrariis quibuslibet
neutiquam obsistentibus rebus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis
Octobris, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecelesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana