Ad perpetuam rei memoriam. – «Nisi granum frumenti
cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit,
multum fructum affert» (Io 12, 24).
Hic autem Evangelii locus bene casibus famulae Dei Claudinae Thévenet
aptari potest; quae profecto crudelissimo funere adflicta ab intestino Galliae
bello ipsius familiae parato, multum fructum attulit sive pietatis, sive bonorum
operum in proximi utilitatem, sive denique per novae religiosae familiae
constitutionem.
Claudina Thévenet, Lugduni nata est, die tricesima mensis Martii, anno
MDCCLXXIV. Decimum annum agens credita est curis Religiosarum a S. Benedicto,
quae apertum ludum humanitatis in Abbatia S. Petri ibi urbis dirigebant. Meuse
autem Septembri, anno MDCCXCIII, fratres eius duo natu maiores in custodiam
conditi sunt; quare carcerem cotidie itare ut iis ceterisque multis duri solacia
casus bona praeberet. Mane autem diei quinti Ianuarii, anno MDCCXCIV, cum
fratres vidisset ad mortem duci secutaque esset ad locum supplicii, epistolam ad
parentes ab us accepit, quorum et ultima verba audiit fidei plena: «Claudina,
dimitte to quoque, sic ut nos dimittimus»! Quantopere autem haec facta puellam
affecerint, vix credi potest. Quae, terrenis omnibus abdicatis, curas omnes eo
tendit, ut Deo Ecclesiaeque unice serviret.
Rebus vero post seditionem compositis, non sane Claudina dubia haesit quin
liberius se totam operibus caritatis daret. Laboranti autem adfuit Andreas
Coindre, Sacerdos, qui non solum studiosae mulieris industriam magni faciebat,
sed auxit anno MDCCCXVI per «Pium Opus a divina Providentia», quo quidem
initio duarum puellarum rebus mederi studebatur, in sacra templi area occulte
derelictarum; postea vero etiam aliarum cura acta est; quin anno MDCCCXVII,
condito «Pio Sodalicio a Sacro Corde» eo spectabatur ut illi qui
adhaerescerent per christianarum virtutum atque Consiliorum Evangelicorum usum
sancti fierent. Ambarum autem harum religiosarum societatum Claudina Praeses
facta est. Iure. Nam omnes sive doctrina, sive laude virtutum superabat. Cum
autem anno MDCCCXVIII Pia Consociatio, sic volente A. Coindre, in formam
Religiosae Communitatis redacta est, Claudina Moderatrix novae Congregationis
facta est; quae nomen sumpsit «Sororum a Sacris Cordibus». Ceterum paulo
post Claudina materna domo relicta, una cum aliquot sociis Religiosarum
domicilium petiit in ea urbis parte situm, quae populari sermone cognominabatur
«Pierres plantées» sed anno MDCCCXX nova eademque aptior domus structa est
tamquam Congregationis Sedes in colle vulgo dicto «Fourvière», Lugduni. Tamen,
alienis atque iniquis temporibus, Claudina alteram domum Monistrol, quae est
urbs in finibus Aniciensis dioecesis, aedificandam curavit, in eaque, post
Ordinarii illius loci probationem, iam suam Religionem publice professa est, die
quinto et vicesimo mensis Februarii, anno MDCCCXXIII, paucis cum Sodalibus;
atque continuo Moderatrix Generalis est canonice confirmata. Reliquos vitae suae
annos pia Mater in delineandis Constitutionibus in novis domibus constituendis,
in adipiscenda sanctitate consumpsit, multis difficultatibus implicata,
obsaepta, ac quasi circumvallata, maxime post exitum Andreae Coindre. Tandem,
die tertio mensis Februarii, anno MDCCCXXXVII, aetatis suae sexagesimo tertio,
ad Deum, principium suum, remeavit, Sanctorum more.
Ad illius vero animi virtutes quod attinet, amor Dei ac proximi in ea maxime
floruit; qui cum semper praevaluit, tum praesertim tempore mortis. Ceterum
amori proxima in medium venit humilitas, iuxta Pauli verba: «Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo» (Col
33). Ut autem in eius pietate primas Christus ageret, impulit exemplum B.M.V.;
cuius rei consciae eius Sodales ac filiae, post eius mortem mutato Instituti
nomine, «Congregationem Iesu et Mariae» appellarunt. Humilitatis autem amor,
quod est Congregationis huius insigne, id effecit ut illae de Causa
beatificationis Claudinae ne cogitarent quidem. Serius tamen, hoc est nostro
saeculo ineunte, est in eam sententiam discessum, ut Causae initium fieret. Cum
autem iam nulli essent oculati testes, res Section Historicae committenda fuit
Sacrae olim Rituum Congregationis.
Discussa autem ac probata documentorum fide, iam anno MDCCCCLXXIII Causa
publice agi coepta est; atque servatis de iure servandis, Paulus VI Decessor
Noster, die sexto Februarii, anno MDCCCCLXXVIII, Decretum fecit de virtutibus a
Claudina heroum more cultic. His actis, hoc anno, die tricesimo Martii, Ipsi,
altero probato miraculo, quo Aloisius Alfonsus Soto Villa perfecte sanatus est a
tabe quadraginta annorum, ab alterius miraculi exhibendi lege, Causae actores
eximimus, cum fama signorum a Deo per Claudinam patratorum, bene constaret.
Patuit ergo via ad Claudinae beatificationem. Quae hodie locum habuit in area
templi S. Petri, Romae. Mane enim inter Sacrum tum Claudinam, tum reliquos
Beatos renuntiavimus, qui formula continentur quam pronuntiavimus. Est autem
haec: «Nos vota Fratrum Nostrorum Iosephi Rabine, Episcopi Cadurcensis,
Alafridi Battisti, Archiepiscopi Utinensis, Antonii Angioni, Episcopi
Papiensis, Alexandri Renard, Archiepiscopi Lugdunensis, Iosephi Siri,
Archiepiscopi Ianuensis, nec non plurium aliorum Fratrum in episcopatu,
multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis
Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut
venerabiles Servi Dei Alanus de Solminihac, Aloisius Scrosoppi, Richardus
Pampuri, Claudina Thévenet, Maria Repetto, Beatorum nomine in posterum
appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati Alani de Solminihac die
tricesima prima Decembris, Beati Aloisii Scrosoppi die tertia Aprilis, Beati
Richardi Pampuri die prima Maii, Beatae Claudinae Thévenet die tertia Februarii,
Beatae Mariae Repetto die quinta Ianuarii, in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Ceterum haec in perpetuum valeant, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Octobris,
anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana