The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NOVUM DECUS

VENERABILI DEI SERVO ALANO DE SOLMINIHAC
HONORES BEATORUM DEFERUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Novum decus novumque vigorem Ecclesiae, post Concilium Tridentinum peractum, tribuere satagens, S. Carolus Borromaeus in Synodo anno 1584 a se coacta exclamavit: «Faxit Deus Optimus Maximus, ut ita calore repleamur, ut ceteris etiam calefaciendis et succendendis apti reddamur; ita abundet in nobis eius sanctissima gratia, ut et nos repleamur, et ceteris etiam de ea copiose communicemus» (S. Caroli Borromaei Orationes, Romae 1963, p. 107). Eodem zelo inflammatus est Alanus de Solminihac, in cuius conversatione multae quoque aliae similitudines inveniuntur cum vita eximii praesulis illius. Nobili genere die 25 mensis Novembris anno 1593 in arce Belet, intra fines dioecesis Petrocoricensis posita, natus, in familia, quae verum erat «domesticum sanctuarium Ecclesiae» (Apostolicam Actuositatem, 11), adolevit. Altiora affectans, Dei famulatui se statuit devovere; quod ad effectum est adductum, cum in locum Arnaldi patrui sui, abbatis monasterii S. Mariae de Cancellata, Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustani, aetate florens ipse sufficeretur. Postquam votorum sponsione se Domino obligavit, studia philosophica ac theologica Lutetiae Parisiorum exercuit, ad spiritualem sapientiam condiscendam simul incumbens. Qua in re magnopere necessitudine est adiutus, quam cum interiores vitae magistris, veluti cum S. Vincentio a Paulo, Ioanne Iacobo Olier, Antonio Le Gaudier, ibi contraxit. Permagnum vero momentum ad sanctimoniae viam terendam colloquia habuerunt, quae cum S. Francisco Salesio seruit. Anno 1618 sacerdos ordinatus et post quattuor fere annorum spatium abbas benedictus, monasterio suo reformando totum se dedit, quod praesertim bellatorum incursibus ante acto saeculo erat vastatum atque etiam quoad religiosam disciplinam prolapsum. Sat brevi vero tempore id emna ex parte refecit, vita communi eaque austera restituta, Constitutionibus a se compositis, sodalium numero admodum aucto, ita ut aliis praeluceret exemplo. Congregatio quoque, cuius sedes princeps illa erat abbatia quaeque pars erat Ordinis praedicti, Alano annitente refloruit. Iam Servi Dei fama illustris erat et pervagata; unde mirum non est eum anno 1636, quamvis reluctantem, episcopum Cadurcensem esse electum. Animo ergo proposuit ut in tam gravi munere obeundo S. Caroli Borromaei, quem studiose colebat, vestigia sectaretur simulque Ordinis sui servaret instituta. In arce episcopali Mercuès, prope Cadurcum, sedem constitult ac domicilium, ubi S. Augustine, legiferi patris sui, exemplo cum nonnullis Canonicis Regularibus vitam duxit communem. Concilii Tridentini decreta exsequi ardens, rerum agendarum ordinem sibi praestituit ut dioecesim, tum multo ampliorem, in qua disciplina ecclesiastica corruerat ac fideles in religionis ignorantia versabantur, funditus renovaret. Cui rei constantissime institit, quippe qui vir esset animo forti et strenuo, a mediis consiliis abhorrente. Itaque Synodum dioecesanam quotannis celebravit; paroecias, numero amplius octingentas, pro pastorali munere, saepe inter difficultates haud leves, novies ipse invisit; Cadurci seminarium condidit, tibi adulescens clerus ad pietatem et doctrinam rite conformaretur; sacras expeditiones seu missiones in dioecesis finibus fieri iussit assidue. Serpentes errores, praesertim Iansenismum, acriter impugnavit enixeque operam dedit ut damnarentur; pias sodalitates instituit vel fovit; sacro iubilaeo, auctoritate Alexandre PP. VII concesso, est impigerrime usus quo uberius excoleret vineam Domini. Tot inter apostolica opera indefessus pastor caritatis officiis deditus erat, potissimum hospitiis pro infirmes et orphanis excitatis. Quo tempore pestilentia saeviebat, tutus fuit in animam agentium cura, in omne genus aerumnis sublevandis. Tanto pastorali studio vitae iungens austeritatem, intimam cum Deo consuetudinem, impensum cultum Virginis Deiparae aliasque virtutes, id est assecutus ut Ecclesia Cadurcensis, quam iacentem acceperat, haud modico iam nitore claresceret. Tot vero confectus laboribus, Alanus de Solminihac die 31 mensis Decembris anno 1659 pauper, qui rem suam pauperibus legasset, in episcopali arce Mercuès pientissime obiit estque in ecclesia domus Canonicorum Regulariura Cancellatensium, quam Cadurci constituerat, sepultus; onde eius corpus postmodum in illius dioecesis templum cathedrale est translatum. Increbrescente autem eius fama sanctitatis et miraculorum, quae en deprecante a Deo ferebantur patrata, testimonia sanationum ab Ordinario Cadurcensi sine mora sunt collecta; atque ipse Generalis Conventos Cleri Galliae egregie episcopi et pastoris beatificationem haud semel expostulavit. Sed propter aliena rei publicae tempora solum anno 1769 veri nommes processus auctoritate ordinaria est institutus. Die autem 6 mensis Augusti anno 1783 Pius PP. VI Commissionem introductionis causae, apud Sedem Apostolicam agendae, signavit. Anno deinde 1788 de virtutibus Famuli Dei coeptum est tractari, verumtamen ob Gallicam perturbationem est causa intermissa ac tantum anno 1847 resumpta. Inde de eius virtutibus sueto more est iterum disceptatum, quas eum heroum in modum exercuisse Pius PP. XI, decreto die 19 mensis Iunii anno 1927 lato, edixit. Ad miracula quod attinet, una e sanationibus intercessioni Famuli Dei tributis – probata quidem veterum actorum ad rem pertinentium iuridica vi – est propositi, sanatio videlicet Mariae Ladoux puellae e letali vulnere illato. Quam verum fuisse miraculum, per decretum die 13 mensis Iulii anno 1979 promulgatum, Nos declaravimus. A lege autem alterius miraculi exhibendi, cognita fama miraculorum Servo Dei ascriptorum, actores exemimus. Quibus omnibus peractis, dies statutus est ad sollemnem beatificationem tum eius, tum Aloisii Scrosoppi, Richardi Pampuri, Claudinae Thévenet, Mariae Repetto celebrandam. Hoc igitur mane, in area ante Petrianam Basilicam patente, hanc formulam, inter Sacra, sumus elocuti: a Vοs vota Fratrum Nostrorum Iosephi Rabine, episcopi Cadurcensis, Alaphridi Battisti, archiepiscopi Utinensis, Antonii Angioni, episcopi Papiensis, Alexandra Renard, archiepiscopi Lugdunensis, Iosephi Siri, archiepiscopi Ianuensis, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcοpatu, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causas Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut venerabiles Servi Dei Alanus de Solminihac, Aloisius Scrosoppi, Richardus Pampuri, Claudina Thévenet, Maria Repetto, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali  Beati Alani de Solminihac, die tricesima prima Decembris, Beati Aloisii Scrosoppi, die tertia Aprilis, Beati Richardi Pampuri, die prima Mali, Beatae Claudinae Thévenet, die tertia Februarii, Beatae Mariae Repetto, die quinta Ianuarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Habita deinde oratione consueta de uniuscuiusque Beati vita et virtutibus eos et venerati sumus et summa religione primi invocavimus. Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Octobris, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 

top