IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUICUMQUE SPIRITU
VENERABILI MARIAE REPETTO, SODALI CONGREGATIONIS SORORUM
DOMINAE NOSTRAE A REFUGIO IN MONTE CALVARIO,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Quicumque Spiritu Dei
aguntur, hi filii Dei sunt» (Rm 8, 14). Ita Apostolus vitam christianam
definiens, opus nostrae sanctificationis Spiritui Dei tribuit, qui nos in agendo
docet et movet. Hic enim coërcens quae carnis sunt, ad libertatem, ad amorem,
ad gaudium nos aptat actusque nostros ex humanis facit divinos; hic spiritui
nostro testatur Deum esse Patrem et nos eius filius. Hinc ad omnes homines, quos
Deus creavit et in se fratres reddidit, cor nostrum dilatatur et amor Dei fit,
magna cum christiana laetitia, amor erga proximos. Haec nobis significant ii
quinque, quos hoc anno, ante diem quartum nonas Octobres, Beatos renuntiavimus;
haec potissimum Beata Maria Repetto, quae effecit ut tota vita sua esset
quodammodo Domino cantus amoris et fratribus benedictio. Beata Maria Repetto
orta in pago Voltaggio (intra fines Alexandrinos) die proximo ante festum
omnium Sanctorum e Ioanne Baptista tabellione et Teresia Gazzale, est eodem die
baptizata. Octo annos nata sacramentum confirmationis recepit, decem vero primam
Eucharistiae Communionem: mox viam sanctitatis ingressa est, quam totam sine
intermissione, semper ad caelum contendens, erat confectura. Puella et
adulescens matrem adiuvit in rebus familiaribus et diu noctuque egenorum habuit
curam. Vicesimum tertium annum agens iniit Ianuae Congregationem Sororum
Dominae Nostrae a Refugio in Monte Calvario, in quam, duobus annis probata, est
admisse anno MDCCCXXXI die XV mensis Augusti. Primis Religionis annis in officina acu pinxit et sarsit; sed, cum
in civitatem annis MDCCCXXXV et MDCCCLIV morbus ingruit, tum impavida aegrotis adsedit. Eius fama crevit in dies et,
ostiariae munere fungens, suae pietatis thesaurus perrexit iis omnibus
distribuere, qui veniebant auxilium et consilium petituri. Maria autem Repetto a
iuventute didicit et vita docuit hanc apertam veritatem deque ea nos monuit:
Iesum esse in pauperibus videndum, amandum, adiuvandum omni tempore vitae
nostrae. Ea namque dedit omnia quae habebat: seposita peculia, res suas,
tempus, suavitatem. Propositum sui Instituti, nempe «pauperibus Iesu
ministrandi», per quadraginta vitae religiosae annos tanto studio implevit, ut
posset cum Apostolo dicere: «Quis infirmatur et ego non infirmor?» (2 Cor 11,
29). Semper enim serena erat et laeta, gaudens quod cor exhibebat apertius quam
domus ianuam, quod dabat, semper dabat, omnia dabat. Quοd donationis, Deo
factae, gaudium in eius morte culmen attigit: os namque dulci risu soffusa,
Beata Maria Repetto extrema verba dixit, quasi iucundum ad Matrem Dei tantum:
«Regina caeli, laetare, alleluia». Diem obiit supremum nonis Ianuariis anno
MDCCCLXXXX. Percrebrescente vero post eius mortem fama sanctitatis et
miraculorum qua vivens floruerat, Curia archiepiscopalis Ianuensis, die IX
mensis Decembris, anno MCMXXVII, processum informativum instituit super fama
sanctitatis, virtutibus et miraculis in genere Famulae Dei; qui die XXIII mensis
Novembris, anno MCMXXXIII, adhibitis duodequinquaginta testibus magnam partem
oculatis, peractus est. Processus dein Romam translates a Praelatis et
Consultoribus Sacrae id temporis Congregationis Rituum est tractatus. Edito
decreto Introductionis Causae postridie idus Martias anno MCMXXXIX, Ianuae
constituti sent processus apostolici super virtutibus et miraculis in specie
eiusdem Servae Dei sub Sanctae Sedis auctoritate, a die XXV mensis Octobris,
anno MCMXXXXIX, ad diem XXV mensis Maii anno MCMLIIII. His quoque processibus
Romam translates, diu et considerate disceptatum est de virtutibus a Famula Dei
exercitis, usque ad diem IV mensis Iulii anno MCMLXVIII, cum Paulus VI decessor
Noster f. m., heroicis probatis virtutibus, Mariam Repetto Venerabilem
declaravit. Tum Actores, ex mires sanationibus intercessioni Beatae Mariae
Repetto tributes, duas elegerunt Sedi Apostolicae proponendas ad
beatificationem obtinendam: alteram Nicolai Ratto, subitaneam, perfectam et
diuturnam, a morbo ileodynamico postsectili, quae Ianuae contigit die XXV
mensis Augusti anno MCMXXXXVI; alteram Mariae Poggi a peritonitide acuta,
diffusa, purulenta, et ipsam subitaneam, perfectam et diuturnam: quae sanatio
anno MCMLI, die XXXI mensis Ianuarii facta est. Hi duo casus inspecti sunt
primum die XXV mensis Septembris anno MCMLXVIII a Consilio Medicorum Sacrae tum
Rituum Congregationis; deinde, aliis rebus cognitis ad iudicandum necessariis
et indulto a Paulo VI concesso die XVIII mensis Maii anno MCMLXXIIII, in
Congressibus Peculiaribus die VIII mensis Ianuarii anno MCMLXXX et die XXIV
mensis Iunii insequentis habitis; demum in Congregatione Plenaria die XVI
mensis Decembris anno MCMLXXX, Cardinali Mario Aloisio Ciappi Causam ponente. Ex
his suffragiis in Audientia a Nobis concessa die XXX mensis Martii hoc anno
Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Petro Palazzini et Mario
Aloisio Ciappi, pronuntiavimus sanationem Nicolai Ratto esse vere miram et
intercessioni Mariae Repetto tribuendam; simulque agnoscentes sanationem
Mariae Poggi signum esse solidae constantisque famae miraculorum eiusdem Servae
Dei, a lege canonis 2117 CIC exemimus, ut Beatificatio fieret. Quibus omnibus
peractis, dies statutus est ad sollemnem Beatificationem tum eius, tum etiam
Alani de Solminihac, Aloisii Scrosoppi, Richardi Pampuri, Claudinae Thévenet
celebrandam. Hoc igitur mane, in area ante Basilicam Sancti Petri patente, hanc
formulam, inter Sacra, sumus elocuti: «Nos vota Fratrum Nostrorum Iosephi
Rabine, Episcopi Cadurcensis, Alaphridi Battisti, Archiepiscopi Utinensis,
Antonii Angioni, Episcopi Papiensis, Alexandri Renard, Archiepiscopi
Lugdunensis, Iosephi Siri, Archiepiscopi Ianuensis, necnon plurium aliorum
Fratrum in Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae
Congregationis pro Causes Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus, ut venerabiles Servi Dei Alanus de Solminihac, Aloisius
Scrosoppi, Richardus Pampuri, Claudina Thévenet, Maria Repetto, Beatorum nomine
in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati Alani de
Solminihac, die XXXI Decembris; Beati Aloisii Scrosoppi, die III Aprilis;
Beati Richardi Pampuri, die I Maii; Beatae Claudinae Thévenet, die III
Februarii; Beatae Mariae Repetto, die V Ianuarii, in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti». Habita delude aratione de uniuscuiusque Beati vita et virtutibus eos
et venerati sumus et summa religione primi invocavimus. Quae vero per has
Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibusvis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
IV mensis Octobris, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSΤINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana