IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SANCTOS CAELITES
IN DIOECESI BRIGATIENSI TUM MARIA VIRGO
«NOSSA SENHORA DAS
GRAÇAS», ELIGITUR PATRONA CIVITATIS,
TUM S. BENEDICTUS ABBAS RENUNTIATUR
PATRONUS TOTIUS DIOECESIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctos Caelites, maxime vero
Beatam Mariam Virginem, castissimam Christi Matrem, a fidelibus christianis
honorari et invocari et ceu Patronos apud Deum haberi, Ecclesia catholica non
modo aeque semper passa est, sed et iam exemplo suo eorum cultum promovit: sunt
enim amici Dei, virtute illustres, intercessione potentes, ad hominum
necessitates intenti; atque idcirco omnino digni, quos post Deum pietate ac
religione prosequamur. Qua re, cum clerus populusque Brigantiensis iam ab
immemorabili, ut dicitur, singulari cultu et amore sive Beatam Mariam Virginem
sub titulo vulgo «Nossa Senhora das Graças» sive etiam S. Benedictum Abbatem
honoraverint et honorent, eosque tamquam Patronos civitatis ac dioecesis habeant; cumque Venerabilis Frater Antonius Iosephus Rafael, Episcopus Brigantiensis,
scilicet suo totiusque gregis nomine petierit ut hanc populi electionem suamque
ipsius probationem auctoritate Nostra confirmaremus; Nos, re qua opus esset
consideratione reputata, itemque iis probatis, quae Sacra Congregatio pro
Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuerit, factis olim a Nobis
facultatibus, cum constet omnia ad iuris praescripta acta esse, libenti animo
concedimus ut cum Beata Maria Virgo sub titulo «Nossa Senhora das Graças»
Patrona civitatis Brigantiensis, tum S. Benedictus Abbas Patronus universae
dioecesis illius sint atque nominentur, factis nempe iuribus atque privilegiis
iuxta rubricas consequentibus. Quod felix, faustum, fortunatumque sit.
Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV
mensis Octobris, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card.
CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana