IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUO AMORE
SINITUR EPISCOPUS SIEDLCENSIS IMAGINEM BEATAE MARIAE VIRGINIS
REDIMIRE QUAM POLONUS POPULUS IN TEMPLO
«WOLA GUŁOWSKA», IN DIOECESIS SIEDLCENSI
VENERATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quo amore quaque veneratione in Deiparam Virginem Mariam filii feramur, sub cuius tutelam non modo primaevum
sacerdotium atque rode episcopatum tradidimus, sed etiam summum Pontificatum,
id profecto et Poloni fideles iam noverunt, et fere Ecclesia Christi tota. Qua
re libenti et aequo animo ea omnia fieri patimur, ex quibus honor, decus, gloria
maior in beatissimam Virginem manet, ac per illam in Christum, eius Filium,
redundet. Cum ergo Venerabilis Frater Iοannes Mazer, Episcopus Siedlcensis, suo
suique populi nomine iam ab hac Apostolica Sede petierit ut imago veneranda
beatae Mariae Virginis, quae in templo «Wola Gułowska» Ordinis Fratrem Beatae
Mariae Virginis de Monte Carmelo, in sua dioecesi, summa fidelium pietate
colitur, cuiusque documenta bonitatis erga filios tot exstant, pretiosο
diademate redimire posset, Nos, rati posse tantae Virginis religionem, si res
concedatur, ceu flammam ali et augeri, quam aequissimo animo postulatis
concedimus. Placet ergo Venerabilem Fratrem Iοannem Mazur, quem supra
memoravimus, vel quem ipse legaverit, quο die velit imaginem beatae Mariae
Virginis in templo «Wola Gułowska» veneratam, nomine et auctoritate nostra
redimire pretioso diademate inter Missae sollemnia, et ea quidem caerimonia
atque sollemnitate, qua Deum omnipotentem eiusque castissimam Matrem honorari
addecet. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum quod agimus felix, faustum,
fortunatumque sit, cum sacro Siedlcensi Antistiti tum eius dioecesi universae.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
IX
mensis Novembris, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana