Ad perpetuam rei memoriam. – Coli Sanctos et recte honorari a
Christifidelibus Ecclesia catholica et probat et laudat vehementer: sunt enim
illi amici Dei, quem summo amore prosecuti sunt, et christiani populi fidi
custodes, et exempla egregia virtutum, in quae intuentes Christi sequaces
facilius aeterna bona adipisci possunt, maxime si cum illis genus, institute,
patriam terram communia habuerunt. Qua re, cum Venerabilis Frater Ioannes
Georgius Braun, Administrator Apostolicus circumscriptionis Magdeburgensis iam
ab hac Apostolica Sede petierit ut Sanctum Norbertum, qui olim fuit
Archiepiscopus eiusdem dicionis, quemque populus magna religione veneratur et
carum habet, Patronum suae circumscriptionis confirmaremus ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Ofriciorum et Missarum
Propriis recognoscendis» , n. 30, atque idcirco ratum haberemus quod pοpulus
gessisset, ipse probasset; Nos, persuasum habentes id, si concedatur, posse
christianam fidem in pectoribus augere novaque virtute alere, aequo animo
postulates annuimus. Iis ergo probates, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis
et Cultu Divino hac de re statuit, factis olim a Nobis potestatibus, placet
Sanctum Norbertum Episcopum circumscriptionis Magdeburgensis haberi et esse
Patronum apud Deum, factis cum iuribus tum liturgicis privilegiis iuxta
rubricas. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum datum honorem Dei gloriam, S.
Norberti honorem, fidelium omnium gratiam augere confidimus, a Deoque petimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis
Novembris, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana