IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
HONORARI SANCTOS
TEMPLUM CATHEDRALE IMOLENSE
AD BASILICAE MINORIS HONOREM
EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Honorari Sanctos singulari fidelium veneratione,
maxime eos qui sanguinem pro Christo fuderunt, id Ecclesiae sancta catholica
non modo permasit, sed etiam suasit; sunt enim illi et amici Dei fidissimi,
quos Pater ipse amat, et patroni christiani populi potentes, et egregia
virtutum exempla praebuerunt, omnibus imitanda. Nihil ergo mirum, si haec beata
Petri Sedes data facultate causam honoris illorum suscapiat. Cum ergo
Venerabilis Frater Aloisius Dardani, Episcopus Imolensis, suo ipsius nomine,
item cleri atque populi suae daoecesis, ab hac Apostolica Sede petierit ut
cathedrale templum S. Cassiano dicatum, Christi Martyri illustri, dignitate
Basilicae Minoris decoraretur; Nos, consideratis tum Martyris ipsius gloria,
tum multorum Episcoporum eius Ecclesiae fama, tum templi antiquitate, arte,
monumentis, atque praesertim religione, bene fieri censuimus, si admotis
precibus concederemus. Qua re, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro
Sacramentis et Cultu Divino hac de re censuerit, placet templum cathedrale
Imolense in Basilicis Minoribus annumerari, factis nempe iuribus ac privilegiis
talium templorum propriis, modo servita sint quae Decretum «De titulo Basilicae
Minoris», die VI factum, anno MDCCCCLXVIII, observari iubet. Contrariis nihil
obstantibus. Ceterum, quod gessimus felix, faustum fortunatumque sit, fidemque
in pectoribus augeat, ad Dei altissimi gloriam, S. Cassiani laudem.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis
Decembris, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana