The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PIA MATER

VENERABILI SERVO DEI ALOISIO SCROSOPPI, PRESBYTERO ORATORII
S. PHILIPPI NERI, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Pia Mater Ecclesia, sponsa Christi dilectissima eique iugiter in opere iuncta, «quo Deus perfecte glorificatur et homines sanctificantur» (Sacrosanctum Concilium, 7), hoc etiam curare solet, ut et post obitum iustus honor illis tribuatur Christi ministris, quorum sanctitas ad proprium ministerium fructuose complendum plurimum contulerit (cf. Presbyterorum Ordinis, 12). Neque dubitari potest quin in talium electorum numero Aloisius Scrosoppi, presbyter Confoederationis Oratorii S. Philippi Neri, publice iam nunc sit habendus. Utini ex Dominico Scrosoppi et Antonia Lazzarini die quarta mensis Augusti anno MDCCCIV natus, nomen postridie accepit in baptismate Aloisium Dominicum, exindeque suos apud parentes, qui christianis moribus erant instructi, simul cum fraterculo Ioanne Baptista fratreque haud germano Carolo aetatem egit, donec, ob enixas praesertim matris precatiοnes, a Deo vocatus trium filiorum quisque sacerdotium appetivit. Aloisius igitur, Seminarium suo tempore ingressus a doctisque necnοn optimis presbyteris rite apteque institutus, die uno et tricesimo mensis Martii ordinationem sacerdotalem suscepit anno MDCCCXXVII. Dehinc omnibus in partibus sibi impositis tam sedulus fuit tantoque semper amore in Deum ac proximum eminuit, ut tum Ecclesiae iurium intrepidus defensor, tum verum fuerit exemplar praeclarissimae Christi imaginis. Custos maximus ae pater fuit puellarum «Derelictarum», quibus iam ab anno MDCCCXVI hospitalis patebat domus, praepοsitumque fratrem Carolum maxime adiuvit in vincendis difficultatibus domum impedientibus. Quae immo «domuncula» ita est amplificata, ut eiusmodi Derelictarum vel Providentiae Institutum anno MDCCCXXXVII capax sit factum trecentarum puellarum. Primae porro anno MDCCCXLV Sorores, «a Providentia» dictae, eaedem factae sunt quae, cum primae fuissent Derelictarum «magistrae», ahduc in proposito eis serviendi firmissimae erant. Aloisius, qui solidam et austeram earum curavit formationem, eas assidue hortabatur ut humilem absconditam castigatam navam degerent vitam eandemque puellis totam et aegrοtantibus et senibus adiuvandis deditam. Congregatione Oratorii tandem restituta, Aloisius Sancti Philippi Neri sodalis factus est anno MDCCCXLVI, octoque post annis domum «Provvedimento» appellatam condidit, qua apte, quae Instituti alumnae olim fuissent, eas aut ab opere vacuas aut in gravibus probitatis periculis versantes iuvaret. Novum praeterea parvum Institutum inchoavit puellis surdis mutisque excipiendis. Assiduam etiam operam dedit inceptis Utinensis archidiοecesis fovendis et exsequendis suamque partem habuit fere in omnibus misericοrdiae et caritatis operibus. Ut omnino submissus amantissimusque Ecclesiae filius non modo ecclesiasticis religiose obtemperabat praeceptis atque consiliis, sed prompte etiam contendebat ut et christianae caritatis plena agendi libertas observaretur et Sanctae Matris Ecclesiae naturalis «sui iuris» cοndicio in tuto poneretur una cum maxima erga Summum Pοntificem pietate et reverentia. Ut sanctus fieret, Christum Iesum imitatus est pauperem, patientem, doloribus affectum. Ita vivens atque laborans, ille cum Dei voluntate consensit, adeo «submissim» tamen, ut neglegeretur ab hominibus. Atque singulari Dei Christique cruci affixi amore impulsus multa ipse re vera est passus, haud excepta corporis maceratione, nihil tamen ei tam durum erat quod eum contristaret eiusve minueret humanitatem. Verba «facere, pati, tacere» , quae quidem eius vitae rationem exprimebant, plane etiam cum proposito tertium amplectendi humilitatis gradum congruebant. Fidelis hic Dei famulus, qui iam ante mortem vir sanctus in terris habebatur, animam Deo reddidit die tertio mensis Aprilis anno MDCCCLXXXIV. Fama tamen verae sanctitatis Aloisii Scrosoppi longe lateque percrebrescente, processui beatificationis instruendo opera tandem est data. Ordinaria inquisitione apud Curiam Utinensem peracta, Decretum introductionis causae die septimo et vicesimo mensis Februarii anno MCMLXIV editum est eodemque anno initium mense Novembri habuit Processus Apostolicus Utinensis, cuius finis anno MCMLXVI est factus. Postes, iuridiciali peractorum Processuum validitate per Decretum die quinto decimo Iulii confirmata anno MCMLXVIII, Summus Pontifex Paulus VI ve. me. debita cum sollemnitate die duodecimo Iunii anno MCMLXVIII denuntiavit Servum Dei Aloisium Scrosoppi christianas virtutes heroum in modum coluisse. Nos denique, per Decretum publici iuris factum die uno et tricesimo Ianuarii anno MCMLXXXI, sollemniter ediximus constare de duobus miraculis, venerabili Aloisio Scrosoppi intercedente, a Deo patratis. Die autem Beatificationis praestituta, hodie mane acta est Beatificatio tum eius, tum Alani de Solminihac, Richardi Pampuri, Claudinae Thévenet, Mariae Repetto; qua re, in area ante Basilicam Petrianam patente, hanc formulam inter Sacra sumus elocuti: «Nos vota Fratrum Nostrorum Iosephi Rabine, episcopi Cadurcensis, Alaphridi Battisti, archiepiscopi Utinensis, Antonii Angioni, episcopi Papiensis, Alexandra Renard, archiepiscopi Lugdunensis, Iosephi Siri, archiepiscopi Ianuensis, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causas Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut venerabiles Servi Dei Alanus de Solminihac, Aloisius Scrosoppi, Richardus Pampuri, Claudina Thévenet, Maria Repetto, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati Alani de Solminihac, die tricesima prima Decembris, Beati Aloisii Scrosoppi, die tertia Aprilis, Beati Richardi Pampuri, die prima Maii, Beatae Claudinae Thévenet, die tertia Februarii, Beatae Mariae Repetto, die quinta Ianuarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Habita deinde oratione de uniuscuiusque Beati vita et virtutibus eos venerati sumus summaque religione primi invocavimus. Quae autem per has Litteras statuimus, ea firma slut in perpetuum, contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Octobris, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top