Ad perpetuam rei memoriam. – Quo amplius mutuae
amicitiae atque necessitudinis rationes inter hanc Apostolicam Sedem et Magnam
Britanniam iam feliciter initae proveherentur, Nobis peropportunum est visum
Nuntiaturam Apostolicam in ea Natione condere. Hanc igitur ob causam re bene
considerata diligenterque perpensa deque plenitudine Nostrae potestatis, harum
Litterarum vi, Apostolicam Nuntiaturam in Magna Britannia constituimus, eidemque
omnia et singula officia, privilegia atque indulta deferimus quae huiusmodi
Legationum propria sunt.
Decernimus praeterea ut conditae Nuntiaturae Apostolicae sedes Londinii in
clarissima urbe Regni principe ponatur. Quae denique per praesentes Litteras
statuimus vim suam habere nunc et in posterum volumus, contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis
Ianuarii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana