IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
IDCIRCO POTISSIMUM
AEDES CATHEDRALIS ARCHIDIOECESIS MARINGAENSIS
TITULO
COHONESTATUR BASILICAE MINORIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Idcirco potissimum aedes cathedralis nova iunioris Archidioecesis Maringaensis amplo quidem locorum spatio magnoque artis
sacrae ornamento constructa est nuperius ac nuperrime cοnsecrata ut ineunte
communitatis eiusdem ecclesiali aetate sit ipsa veluti princeps ibi sedes
catholicae pietatis spiritalisque aedificationis, sit insuper meta
christifidelium peregrinatorum unde scilicet caelestia meditantes aeternam Regni
Dei gloriam cogitent adfectent praegustent. Idcirco etiam templum mirabile
illud Virgini Mariae sub titulo pulcherrimo Dominae Nostrae a Gloria principio
est dedicatum. Ut autem huic suo spiritali magis responderet proposito et fini,
maiore pariter dignitate liturgica insignire aedem illam augerique censuit
Venerabilis Frater Iacobus Aloisius Coelho, Archiepiscopus ipse Maringaensis, in
primis sane decere; quod et beneficium, concinentibus cunctis quorum
intererat, ab hac poposcit Apostolica Sede: titulum nempe Basilicae Minoris.
Arbitrati vero Nos decus tale ac privilegium complures posthac incitare posse
atque adiuvare fideles ad quaerendum ante omnia gloriosum Regnum Dei eiusque
divitias aeternas secundum Beatissimae Dei Genetricis exemplar, obsequimur
libenti animo Praesuli rem usquequaque congruam expetenti ac de Sacrae
Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino sententia apostοlicaeque Nostrae
plenitudine potestatis, harum porro litterarum vi, statuimus ut templum quod
memoravimus Deo sacratum in honorem Beatae Mariae Virginis, vulgo invocatae «Nossa Senhora da Glória», intra Maringaensis dicionis fines legitime ad titulum
provehatur et dignitatem Basilicae Minoris, universis simul additis iuribus ac
praerogativis quae aedibus eodem hoc honestatis nomine conveniunt. Praecipimus
autem ut singula decreta eisdem de rebus observentur. Contrariis quibuslibet
haudquaquam obstantibus rebus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Ianuarii,
anno MCMLXXXII Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana