Ad perpetuam rei memoriam. – Cultum Sanctorum maxime vero beatae Mariae
Virginis, castissimae Dei Matris, Ecclesia catholica non modo ab usque primaeva
sui aetate probavit, sed et fovit et aluit: nam Dei amicos Deique Matrem
invocari in necessitatibus, et honorari tamquam studiosissimos legum divinarum
custodes in via mandatorum praeeuntes, id profecto nonnisi utile Ecclesiae
est, quae per aspera ad immortalem patriam peregrinatur. Qua re, cum fideles
praelaturae Funesiopolitanae ob antiquam religionem erga B. V. Mariam de
Mercede, atque Sanctum Franciscum Solano, illam quidem Patronam principalem,
hunc secundarium elegerint suae Ecclesiae; cumque Venerabilis Frater Lucas
Donnelly, Episcopus-Praelatus Funesiopolitanus, id probaverit, atque a Nobis
petierit rem confirmari, ad normam «Instructionis de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30;
Nos fore confisi ut concessus honor pietatem erga tantam Matrem atque Dei Servum
Franciscum Solano in pectoribus aleret, bene fieri censuimus, si admotae
expostulationi concederemus. Cum ergo constet omnia ad iuris leges esse
peracta, iis probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino
factis olim potestatibus de re statuit, placet beatam Mariam Virginem de
Mercede Patronam principalem, Sanctum vero Franciscum Solano Patronum
secundarium haberi et esse praelaturae Funesiopolitanae, cum iuribus atque
privilegiis quae rubricae faciunt. Contrariis nihil obstantibus. Quod ut felix,
faustum fortunatumque sit sive sacro Praesuli, sive clero atque populo
Funesiopolitano, a Deo petimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Februarii,
anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana