Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI SEMPER

TEMPLUM B. V. M. QUOD VULGO «NOTRE DAME» COGNOMINAT IN URBE
 MARIANOPOLI, IN CANADIA, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Qui semper, ab usque teneris annis, Mariam, Christi Matrem, et amavimus quasi parentem alteram, et coluimus ceu florem, et honoravimus tamquam caeli Reginam, nullam sane oblatam occasionem omittimus, e qua et honor, et gloria, et laus tantae Matris enascatur, cum id in Filii eius Redemptoris Nostri laudem redundet. Stat enim per Mariam iri ad Iesum, atque Matris praecοniο gloriam Filii contineri. Qua re, cum Venerabilis Frater Paulus Gregoire, Archiepiscopus Marianopolitanus, suo ipsius nomine clerique populique ab hac beati Petri Sede petierit ut templum paroeciale B. M. V., quod populus cognominat «Notre Dame» in urbe Marianopoli situm ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, Nos, eius templi tum maiestatem considerantes, tum elegantiam, tum maxime vitae religiosae momentum, utpote in quo sive Deus sive eius castissima Mater magna pietate observentur, admotae expostulationi aequo animo concedimus, certa spe fore ut sancta Christi religio per hoc in pectoribus crescat. Quae cum ita sint, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuerit, factis olim a Nobis potestatibus, placet templum de quo sermonem instituimus, id est B. M. V. «Dominae Nostrae» in urbe Marianopoli archidioecesis Marianopolitanae, titulo Basilicae Minoris insignire et honestari, cum iuribus atque privilegiis liturgicis rite competentibus, modo servata sint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» poscit, die VI mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII factum. Contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Februarii, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Eeclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana