Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TEMPLUM ISTUD

TEMPLUM FAMILIAE SACRAE DICATUM INTRA ARCHIDIOECESIS NAIROBIENSIS
 FINES AD TITULUM HONOREMQUE BASILICAE MINORIS PROVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Templum istud praeclarum Familiae Sacrae dicatum intra Archidioecesis Nairobiensis fines, quod merito quidem ob structurae mοdum artisque christianae ornatum necnon ob frequentis populi cultum ac pietatem reliquas eminet inter eiusdem communitatis sacras aedes insigne, non sine optima omnino causa Venerabili Fratri Nostro Mauritio S. R. E. Cardinali Otunga, Archiepiscopo ipse Nairobiensi, visum etiam dignum est et idoneum quod veluti primum eius modi aedificium cohonestaretur Basilicae Minoris titulo. Provida igitur mente Praesul ille ab hac expetivit Apοstolica Sede ut talis usquequaque dignitas gregis sui adiceretur Ecclesiae Cathedrali, plane videlicet confisus magnam exinde proventiram esse cleri ac populi sui utilitatem. Quibus Nos libenti animo precibus obsequentes atque accipientes simili voluntate sententiam Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino statuimus harum Litterarum vi Nostraque potestate apostolica ut quod supra commemoravimus templum Deo consecratum in honorem ipsius Sacrae Familiae legitime ad titulum provehatur honoremque Basilicae Minoris et augeatur simul universis iuribus ac privilegiis quae aedibus illo insignitis nomine rite recteque conveniunt. Praecipimus tamen ut omnia et singula ea observentur quae per Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Junii anno MCMLXVIII foras datum adserventur oportet. Contrariis qubusvis rebus neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulο Piscatoris, die XV mensis Februarii anno MCMLXXXII Pontificates Nostri quarto.

AUGUSΤINUS Card. CASAROLI, a pubblicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana