IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CUM SANCTISSIMAE
TEMPLUM IN URBE CULMENSI SITUM ATQUE SS. TRINITARI
DICATUM
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Sanctissimae Trinitatis
mysterium, una cum mysterio incarnationis, passionis et resurrectionis Iesu
Christi, maximum sit catholicae religionis caput in eoque insit ceterum fidei
depositum, et idcirco summam vim habest ad rectam credendi atque agendi
rationem, non parum interest illud, quantum fieri potest, in lucem poni
illiusque cultum propagar, ut inde et mens quaedam saltem intimae Dei vitae
percipiat et cor exardescat ad ipsum redemptionis, sanctificationis et aeternae
salutis fontem diligendum. Qua re, quoniam Venerabilis Frater Marianus
Przykucki, Episcopus Culmensis, cleri et populi animos aperiens, ab hac
Apostolica Sede petiit ut templum paroeciale eidem Sanctissimae Trinitati in
urbe Culmensi dicatum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris ornaretur, Nos,
eius templi considerantes momentum tum historicum, tum pastorale, utpote quod
fidelium frequentatione praestet sitque quodammodo Polonorum pietatis index,
libenter expostulationem admittimus, nihil dubitantes quin catholici in suae
religionis cardine per hanc concessionem firmentur. Quapropter, adprobantes
quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re decrevit, datis
a Nobis olim facultatibus, templum quod supra diximus, id est Sanctissimae
Trinitatis, in urbe Culmensi situm, titulo Basilicae Minoris insignimus, omnibus
cum iuribus et liturgicis privilegiis rite competentibus, dummodo serventur quae
Decretum «De titulo Basilicae Minoris» postulat, die VI mensis Iunii anno
MCMLXVIII editum. Contrariis non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVI
mensis Februarii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana