Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctos caelites, ac
praesertim beatam Mariam Virginem, venerandam Christi Matrem, honorari a
fidelibus non modo congruum, sed etiam salutare est, cum fuerint illi amici
fidissimi Dei, quos Pater diligit, atque exempla egregia virtutum ediderint,
quae christiani sequantur vestigiis illorum inhaerentes. Ceterum sunt etiam
nostri mortalium intercessores, quibus in vitae discriminibus confidamus. Qua
re, cum Venerabilis Frater Ladislaus Paskai, Episcopus Veszprimiensis, ab hac
apostolica Sede petierit, suo nempe clerique populique nomine, ut templum
abbatiale Ordinis Cisterciensium, beatae Mariae Virgini caelo receptae dicatum,
quod in loco Zirc surgit in illa dioecesi, ad gradum atque dignitatem Basilicae
Minoris eveheretur, Nos, ratione habita tum templi ipsius maiestatis, tum
artis, qua structum est, tum maxime pietatis quae ibi alitur, ignis instar,
erga Deum eiusque castissimam Matrem, bene fieri censuimus, si admotae
expostulations concederemus: confidimus enim fore ut illic ex occasione
Christi religio revirescat, magno cum animorum bono. Quandoquidem autem hoc
anno octo saecula complentur a primaevae humus Abbatiae structura, placet hic
nonnulla subicere, quibus historia, ac quasi vita eius innotescat, ab ortu ad
nostra usque tempora. Nata est autem Abbatia B.M.V. de Zirc, seu Novae
Claraevallis, anno MCLXXXII, a Bela III Rege Hungariae condita, qui sex omnino
monasteria aedificavit, eo nempe consilio ut monachorum vitae genus fermentum
esset in populo pietatis atque honorum operum. Tametsi autem de gestis
monachorum tempore Medii Aevi pauca ad nos tradita sunt, cum documenta
Turcarum dominatione omnia perierint, scimus tamen Abbates Zircenses pluries
fuisse a Summis Pontificibus ad maxima negotia tractanida legatos; exemplo sit
horum, mandatum ab Innocentio V iis datum, in causa canonizationis S.
Margaritae, Belae IV Regis filiae. Ceterum, monachorum pietas, labor, fama,
usquequaque laudabilia fuerunt. Post autem acceptam cladem a Turcis anno MDXXVI
in Mohécs, Abbatia Zircensis duo per saecula deserta est. Revixit autem, ceu
flos post hiemem, initio saeculi XVIII, cum Abbatiale templum, quod nunc
admiramur, structum est opere nobilissimum religione sanctissimum, et anno
MDCCLII consecratum. Saeculo autem XIX omnes Abbatiae Hungaricae Cistercienses
in unum coniunctae sunt, easque Decessor Noster Pius XI, anno MDCCCCXXIII in
Congregationem sui iuris erexit. Sodalitas vero haec per saecula crescere ac
florere per opera caritatis, per iuventutis institutionem, per scholas perque
ceteras apostolatus formas. Incitabant profecto vehementer et incitant ad haec,
tum Christi urgens oratio (cf. Marc. 16, 15); tum maiorum, id est sanctorum
Monachorum exempla virtutis; tum Ecclesiae atque Nostra Ipsorum vox, per
Adhortationem Apostolicam edita «Catechesi tradendae» atque per singularem
Epistulam ad Venerabilem Fratrem Nostrum Ladislaum S.R.E. Cardinalem Lékai,
Archiepiscopum Stringoniensem, ad Hungariae Archiepiscopos et Episcopos,
Sacerdotes, Religiosos, Christifideles, die VI mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXX
datam de religione docenda. Quantopere autem religiosa haec Abbatiae Zircensis
industria profuerit sive Ecclesiae sive etiam civili Societati, quantaque spes
in hac educatione insit, nemo non videt. Quae cum ita sint, ea quae Sacra
Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuit, factis olim a
Nobis potestatibus, probantes, quam aequo animo templum de quo mentionem fecimus
in Basilicis Minoribus annumeramus cum iuribus et honoribus debitis, modo
servata sint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii
factum, anno MDCCCCLXVIII, poscit. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV
mensis Martii, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana