Ad perpetuam rei memoriam. – Honorari Sanctos tamquam
amicos fidissimos Dei, eorumque memoriam virtutum transmitti per saecula ut
Christi fideles ad imitationem persequantur, tempia denique Deo illorum honorem strui atque ornari,
id catholica Ecclesia
et probavit semper, et probat, cum laudes et gloria Sanctorum in Dei laudem
atque gloriam redundent. Cum ergo Venerabilis Frater Ioannes Gazza, Episopus
Aversanus, sive suo, sive cleri populique nomine ab hac Apostolica Sede
petierit ut sacrum Sancti Tammari templum, in loco v. d. Grumo Nevano situm, in
suae dioecesis finibus, ad gradum Basilicae Minoris eveheretur, Nos, ratione
habita tum templi ipsius pulchritudinis, tum cultus antiquitatis, tum
reliquiarum atque monumentorum quae templo continentur, tum denique pietatis,
quae cleri populique studio, Pastore nempe praeeunte, ibi ceu flamma alitur,
bene fieri censuimus et admotae postulationi concederemus. Confidimus enim fore
ut per concessum honorem animorum religio magnopere crescat. Quapropter, iis
probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a
Nobis pοtestatibus de re statuerit, apostolica Nostra auctoritate templum S.
Tammari, cuius mentionem fecimus, Basilicis Minoribus accensemus, cum iuribus
atque privilegiis rite competentibus, servatis tamen iis, quae per Decretum «De Titulo Basilicae
Minoris», die VI mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII factum, iubentur. Contrariis
nihil obstantibus. Ceterum quod egimus tum Episcopo Aversano tum clero populoque
Grumi Nevani felix faustum fortunatumque sit.
Datum Romae apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX
mensis Martii, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSΤINUS Card.
CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana