IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
PROBE NOVIMUS
IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS QUAE IN PAROECIALI TEMPLO LOCI
«BRDÓW»
DIOECESIS VLADISLAVIENSIS EXTAT, PRETIOSO SINITUR DIADEMATE
REDIMIRI
«NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – Probe novimus in templo
paroeciali loci «Brdów» intra fines Ecclesiae Vladislaviensis Beatae Mariae
Virginis imaginem ab antiquis temporibus devotissime excoli magna cum
Christifidelium fiducia in ipsam Deiparam Virginem quae «Victrix» appellatur
quaeque mater providentissima, mediatrix gratiarum atque augusta regina habetur.
Qua re permotus Venerabilis Frater Ioannes Zaręba, Episcopus Vladislaviensis,
litteris die XXIV mensis Februarii hοc anno datis, etiam cleri et populi vota
significane, Nobis enixe preces adhibuit ut Nostro nomine et auctoritate illam
clarissimam imaginem ipse pretioso posset diademate redimire. Nos vero eorumdem
fidelium optata et illius expostulationem cupientes exaudire Pastoris, hisce
Litteris atque Nostra Apostolica potestate eidem Vladislaviensi Ordinario eas
partes committimus ut imagini Beatae Mariae Virginis quae in templo paroeciali
loci «Brdów» exstat, die suo arbitrio deligendo, iuxta ritum liturgicum
probatum pretiosam coronam Nostro nomine et auctoritate imponat. Nos autem
minime dubitamus quin haec sacra sollemnia in religionis bonum populique
spirituale emolumentum bene vertant; pariterque fore confidimus ut eius loci
incolae quin immo totius Vladislaviensis dioecesis Christifideles ad Beatissimam
Dei Genetricem venerandam magis usque inflammentur. Contrariis quibusvis non
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXV mensis Martii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana