The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUO IN HONORE

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS, QUAE IN ECCLESIA PAROECIALI
VULGO DICTA «OSTROWĄS» OBSERVATUR, «NOMINE ET AUCTORITATE
SUMMI PONTIFICIS» PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quo in honore Beatissima Virgo Maria sit habita per saeculorum decursum et qua veneratione exculta a populo Polonico, significanter ostendunt sacrae imagines, sive in templis sive in viis collocatae. Inter quas digna quae peculiari mentione recolatur est quae sub nomine «Domina Cuiaviensis» observatur in paroeciali Ecclesia loci «Ostrowąs», in dioecesi Vladislaviensi, quaeque Virgo summe clemens et misericors, praesertim in egenos et pauperes, tenetur; eadem autem multa peregrinorum milia fascinatione quadam et iucunditate allicit attrahitque, praesertim in sollemnitate Nativitatis Beatae Mariae Virginis et per integram hebdomadam subsequentem. Qua animarum utilitate permotus certaque spe ductus fore ut multiplicata erga Virginem Mariam obsequia in fidelium ipsorum bonum cederent, petiit Venerabilis Frater Ioannes Zaręba, Episcopus Vladialaviensis, votorum cleri populique sui factus interpres, ut imago illa gratiosa pretioso diademate coronaretur. Nos vero, optantes illius precibus Pastoris obsecundare, hisce Litteris eidem Vladislaviensi Ordinario partes committimus imagini Matris Dei, quae in paroeciali templo loci v. d. «Ostrowąs» servatur, pretiosam coronam Nostro nomine et auctoritate imponendi, iuxta probatum ritum liturgicum. Fore quidem confidimus ut illam regionem fideles inhabitantes, ac dioecesis cuneta Vladislaviensis ad Dei Genetricem colendam magis magisque incitentur. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Martii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top