IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
PLANE CONSTAT
TEMPLUM COENOBII FONTIS AVELLANENSIS SANCTAE CRUCI
ET SANCTO
ANDREAE APOSTOLO DICATUM
AD GRADUM ET DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Plane constat templum Sanctae
Crucis et Sancti Andreae Apostoli sacrum, quod in dioecesi Calliensi et
Pergulana exstat ac Coenobii Avellanensis est proprium, haud parvo in munero et
honore iam diu esse non solum ob antiquum eius structurae genus ad artem
pertinens romanicam et gothicam totique aedificio ibi instructo congruens sed
magis etiam ob eius historiam cum ipso Asceterio conexam, quod quidem vita et
opera Sancti Petri Damiani christianisque complurium sanctorum virorum
virtutibus praeclarum est factum et immortalitati ab ipso Dante Aligherio
poėtice commendatum. Quod igitur ad Nos attinet, qui quam maxime ad
Christifidelium pietatem quoquo modo alendam et confirmandam assidue conferre
cupimus, satis causae nunc adesse putamus, cur audiantur preces Reverendissimi
Patris Ramiri Merloni, Avellanensis Coenobii Prioris, qui, communia cum
Camaldulensium monachorum tum fidelium vota expromens suis ipsius cumulata,
nuper ab Apostolica hac Sede petiit ut templum, quod diximus, titulo Basilicae
Minoris exornaretur. Qua de causa Nosmet ipsi, sequentes ratamque habentes
sententiam Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino Nobis
propositam, summa potestate Nostra Apostolica per has Litteras perpetuumque in
modum id praelaudatum templum Sanctae Cruci Sanctoque Andreae Apostolo dicatum
in memorata dioecesi situm ad dignitatem ac titulum Basilicae Minoris evehimus
cunctisque insignimus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae ad cetera
huius ordinis templa pertinent; iis tamen servatis, quae secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die
VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgatum sunt
servanda. Contrariis quibuslibet haud obstantibus. Ceterum iubemus has Litteras
Nostras religiose observari suosque in praesens et in posterum tempus effectus
habere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXXI mensis Martii, anno Domini MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana