Ad perpetuam rei memoriam. – Cum venerabilis Frater
Bernardus Huhn, Episcopus titulo Tasaccorensis et Administrator ipse Apostolicus
Gorlicensis, sua ipsius universorumque presbyterorum ac fidelium totius
provinciae ecclesiasticae Gorlicensis vota significaverit ut Sanctam Hedvigem
Silesianam, cuius videlicet memoria intra eiusdem dicionis fines plum iam
saecula vigeret, principalem Patronam illius declararemus provinciae, libenti
quidem animo Nos talibus concedendum precibus esse censemus. Fore enim
maximopere confidimus ut, quem ad modum christianus ille populus Sanctam
Hedvigem magna religione animarumque utilitate prosecutus est immo et complura
templa ei dicari voluit et varia opera beneficentiae socialis eius nomine
decorari, sic in posterum pariter tempus vel sanctiore adfectu ipsam ac
fideliore imitatione excolant iam renuntiatam Patronam. De sententia ideo
Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, apostolica Nostra
potestate harumque Litterarum vi et perpetuum in modum Sanctam Hedvigem
Silesianam declaramus atque confirmamus praecipuam apud Deum totius
circumscriptionis ecclesiasticae Gorlicensis Patronam, omnibus rite adiectis
honoribus ac privilegiis quae id genus principalibus Ecclesiarum Patronis iure
conveniunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Quae edicentes decernimus ut
praesentes hae Litterae firmae validae sint et efficaces iugiter permaneant
suosque piene effectus et integros sortiantur atque obtineant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VI
mensis Aprilis, anno Domini MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana