Ad perpetuam rei memoriam. – Quicumque vitae curriculum
operaque Sancti Martini de Porres, Peruvianae Nationis, vel breviter etiam
consideravit, facile is simul deprehendet eundem illum virum non tantum Deum bonorum omnium summum more heroum
dilexisse, verum proximos quoque praesertim infirmos sic ut semet ipsum
amavisse. Hoc intimis iam pridem animis
persentientes ministri Publicae Securitatis curae sanitatis addicti in Peruvia
peculiari necnon adsiduo cultu prosequuntur Sanctum illum, quippe qui in aegrotis
adiuvandis sustentandisque flagranti eminuerit caritate. Quam ob rem, cum
Venerabilis Frater Alcides Mendoza Castro, Archiepiscopus titulo
Pederodianensis atque Vicarius Castrensis in Peruvia, ipsorum tutorum Publicae
Securitatis in eo genere navitatis elaborantium vota studiosa excipiens
probaverit electionem Sancti Martini de Porres in proprium Patronum apud Deum
petieritque ut tum electio tum a se facta probatio confirmaretur ad normam
Instructionis «De Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis» sub numero 30, Nos ipsi futurum certius esse arbitrati
ut hac re ministrorum pietas interior erga suae nationis Sanctum eximium crescat
atque caritas similiter exterior erga aegrotantes plurimum ex dato exemplo
augescat, omnia ac singula quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu
Divinο hoc in negotio egit rata omnino habemus et firma. Comperto igitur
electionem ac probationem ad regulam iuris esse peractam, placet Sanctum
Martinum de Porres Patronum praecipuum Peruvianorum administrorum publicae
tutelae deditorum Sanitatis Officio in Re Publica Peruviae esse semperque
deinceps honorari, contrariis quibuslibet haudquaquam obstantibus. Haec autem
quae per Litteras Nostras statuimus vim suam volumus exserere effectusque omnes
sive in praesens sive in posterum tempus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VI mensis Aprilis anno Domini MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS
Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana