The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATAM AC SEMPER

ARCHIEPISCOPO CRACOVIENSI CONCEDITUR UT POSSIT IMAGINEM
B. V. M. CORONARE PRETIOSO DIADEMATE, IN LOCO PŁOKI,
IN FINIBUS PROPRIAE ARCHIDIOECESIS HONORATAM

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Beatam ac semper Virginem Mariam, Christi Matrem sanctissimam eandemque hominum decorem ac praesidium, ab omnibus honorari et coli laudeque praedicari tum Romani Pontifices maiores Nostri semper studuerunt tum Nos pro perenni Nostra erga Caelorum Reginam veneratione et amore voluimus. Manifesto enim liquet cultum Matri adsignatum in unicum hominum Redemptorem adorandum ipsius recidere Filium Christum Iesum. Qua re, cum Venerabilis Frater Nostrr Franciscus S. R. E. Cardinalis Macharski Archiepiscopus Cracoviensis per Litteras pientissime datas suo suorumque tum cleri tum fidelium nomine hac a Sede Apostolica rogaverit ut sacram imaginem Beatae Virginis Mariae, quam in loco Płoki venerantur, intra suae archidioecesis fines pretioso quidem diademate redimire posset, Nos violentes eidem Venerabili Fratri Nostro gratum facere pietatique Mariali ibidem plurimum consulere immo et Polono populo novam augendae fidei causam adferre libentissimo nimirum animo concedimus ei ut nomine Nostro inter Missae sollemnia stato ritu illam coronet effigiem, ita profecto uti petiit, hora ac die quae aptiora visa erunt ad multiplicandam caerimoniae sollemnitatem. Contrariis nihil omnino obstantibus. Ceterum Deo eiusque beatissimae Matri preces ardentes admovemus ut quam benignissimi ad pastorem eum gregemque omnem Cracoviensem Nobis videlicet etiam nunc carissimum respiciant in fideque et actione catholica confirment.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Aprilis, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top