The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRIORA INTER

TEMPLUM SACELLI CHRISTO REGI DOMINO SUB TITULO
«AMOR MISERICORDIS» IN OPPIDO COLLEVALENZA DIOECESIS
TUDERTINAE DICATI HONESTATUR DIGNITATE BASILICAE MINORIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Priora inter apostolica itinera Nostra, quae redditi vixdum sanitati gratissimo quidem in Deum elementem animo suscepimus, illud nimirum peculiari Nos consolatione etiam nunc adficit iucundaque recordatione quod Tudertum confecimus immo nominatim ad sanctuarium Christo Regi Domino sub nomine praeclaro suavique «Amoris Misericordis» dedicatum in vico eiusdem dioecesis Collevalenza quem nuncupant. Ibi mirantes rursus aedem offendimus excelsam ac nobili usquequaque pulchritudine magnificam, quam propterea dignam ipsi praesentes existimavimus ut Basilicae Minoris exornaretur decore; talem insuper dignitatem sive aedis illius ars sacra postulare videtur sive praesertim industria pastorales quae ad fidem Christifidelium pietatemque erga Dominum Misericordem corroborandam inibi expletur. Qua de causa votis et precibus perlibenter concedere volumus Venerabilis Fratris Decii Lucii Grandoni Episcopi Tudertini, qui suo iam pridem atque civitatis cleri ac populi nomine a Nobis petivit ut templi iter sacellique provideremus honori, nova hac et amplissima tributa appellatione; maxime enim is – ac Nos simul cum eo – scilicet confidit uberrimo illud cum hominum servandorum proventu esse eventurum. De sententia igitur Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi ac perpetuum in modum aedem sacram quam memoravimus in oppido Collevalenza Christo Regi Domino «Amoris Miserieordis» dicatam ad titulum evehimus et ornamentum Basilicae Minoris, cunctis simul adiectis iuribus liturgicisque privilegiis quae templis hoc nomine insignibus rite conveniunt; servatis tamen singulis quae secundum decretum «De titulo Basilicae Minoris» emissum die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII serventur oportet. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Ceterum praecipimus ut hae Litterae Nοstrae religiose impleantur suosque effectus sortiantur tam nunc quam deinceps.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Aprilis, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top