Ad perpetuam rei memoriam. – Quod urbes, ecclesiasticae Provinciae sanctοs
caelites sui Patronos deligant, quibus protegentibus terrestre hoc iter tutius
ad aeterna limina faciant, gratum Nobis, qui pernovimus quantis undique
mortales cingantur periculis; quod autem Mariam, venerandam Christi Matrem,
cerusse suae Patronam adoptent, hoc sane gratissimum, sive ob honorem, quo
illa beata Mater afficitur, sive ob dona atque beneficia quae inde in populos
manant. Qua re, cum Venerabiles Fratres Antonius F. Frondosa, Archiepiscopus
Capicensis, et Artemius G. Casas Archiepiscopus Iarensis, una cum suarum
Provinciarum Episcopis electionem B.M.V. sub titulo populari «Our Lady of the
Candles» tamquam caelestis Patronae apud Deum regionis v. d. «Western Visayas» probaverint; atque vota cleri populorumque suorum referentes petierint
electionem ac probationem a se factam a Nobis confirmari; Nos, fore confisi ut
concessa res pietatem Deum eiusque almam parentem accendat in pectoribus, iis
probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, cui potestatem
fecimus, statuit, quam aequo animo postulates concedimus. Qua re, placet Beatam
Mariam Virginem, sub titulo «Our Lady of the Candles» esse et haberi
Patronam regionis vulgo «Western Visayas» in Provinciis ecclesiasticis
Iarensi atque Capicensi, cum omnibus iuribus et privilegiis liturgicis iuxta
rubricas consequentibus, ad normam scilicet «Instructionis de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30.
Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, Deum precamur, ut quod egimus fons sit
omnibus atque origo gratiarum.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXi mensis Aprilis,
anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana