Ad perpetuam rei memoriam. – Quemadmodum vetus et laudabilis fert
consuetudo, christini peculiare munus obeuntes haud raro in fidem se tradunt
Caelitum Sanctorum ut eorum exemplo ad bonum rectumque incitentur, rebus in
adversis obtegantur munimine, ingruentibus periculis arceantur. Cuiusmοdi
praesidio indigere se sentiunt aėronautae civiles regionis S. Pauli in
Brasilia, ubi opus ad aėtheria pertinens itinera fervet. Hi vero pio studio
Beatam Mariam Virginem prosequuntur, quae in percelebri sanctuario Lauretano
impensis fidelium obsequies colitur. Quorum votis obsecundans, Venerabilis
Frater Nοster Evaristus S. R. E. Cardinalis Arns, Archiepiscοpus S. Pauli in
Brasilia, electionem Deiparae Virginis, nomine illo insignis, ut caelestis
Patronae illius veluti familiae seu ordinis in re aerivehicularia versantis
auctoritate sua approbavit et a Nobis petiit ut id ipsum ratum haberemus. Nos
ergo e Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino consulto, harum
Litterarum vi et potestate Nostra Apostolica Beatam Mariam Virginem, Lauretanam
appellatam, Patronam apud Deum omnium aeronautarum seu civili classi aeriae
addictorum in regione S. Pauli in Brasilia confirmamus, omnibus adiectis iuribus
et privilegiis liturgicis congruentibus, servatis autem regulis, quae secundum
Instructionem «de Kalendariis particularibus atque officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis», n. 30, custodiantur oportet. Contrariis quibusvis
non obstantibus. Volumus demum ut hae Litterae Nostrae plenam vim suam nunc et
in posterum consequantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Maii,
anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSΤINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana