Ad perpetuam rei memoriam. – Prima inter civitatis Neo-Eboracensis tempia
catholica ac praecipua omnino hodie inter dioecesanae Bruklyniensis vitae loca
eminet illustris exstatque insignis aedes cathedralis illa Sancti Iacobi sacra,
quae pro suo religioso et liturgico momento frequentissime plurimos iam annos
celebratur, ex qua novensilium sacerdotum agmina referta in orbem prodierunt
aliaeque sunt complures paroeciae ortae, in quam artifices opera fideles
pietatem historia ipsa singularem contulerunt dignitatem. Iustissima igitur de
causa Venerabilis Frater Franciscus Mugavero, Praesul ipse Bruklyniensis,
arbitratus est valde provectum iri coniunctionem et consensionem diversorum
ordinum populorumque sui gregis, valde pariter confirmatum iri eiusdem
catholicae communitatis actionem apostolicam ac perennem renovationem, si ad tam
venerabilem aedis illius honorem titulus praeterea et decor Basilicae Minoris
veluti cumulus accessisset. Quod beneficium provido consilio cum ab hac
petiverit Sede Apostolica, perlibentes Nos concedendum id esse censemus,
quandoquidem prorsus confidimus ex addita hac excellentia futurum esse ut
optatae spiritales eae utilitates Bruklyniensi abunde suo tempore proveniant
dioecesi. Ex sententia proin Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu
Divino deque apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, harum litterarum
virtute decernimus ut quod memoravimus supra templum cathedrale Sancti Iacobi
Bruklyniense ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris legitime evehatur
omniaque simul tribuantur ei iura et privilegia quae aedificiis sacris hoc
nomine auctis rite congruunt. Praecipimus insuper ut singula illa accuratissime
observentur quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI
mensis Iunii anno MCMLXVIII foras datum, observentur oportet. Contrariis
quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romee, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Maii
anno MCMLXXXII, Pontificates Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana