Ad perpetuam rei memoriam. – Adoranda Christi verba: «Euntes in mundum
universum praedicate Evangelium omni creaturae» (Mc 16, 15) percommode
Venerabili Servae Dei cedunt Mariae Rivier, utpote quae talia verba sibi facta
reputans, quoad vixit nihil aliud quam apostolatum gesserit in salutem animοrum,
quasi vis arcana humanam eius voluntatem moverit, atque corpus illud fragile ob
infractum robur fulserit. Quam, sane, die XIX Decembris anno MDCCLXVIII in vico
Montpezat natam, in Galliae finibus, atque duοbus post diebus sacro fonte
ablutam, implacabilis dolor momοrdit, ceu forem hiems. Nam gravi casu cum
decidisset, omni amisso pedum usu, iam nullo modo aut stare aut ambulare potuit.
Matri ergo tristissimae, sed plenae fidei, simili cοnsolationi erat, simul
viridissimae spei, aegram filiolam in aliquam beatae Mariae Virginis a pietate
aediculam deferre, eique illam credere. Quod cum quattuor per annos cotidie
egisset pia parens, quam longos tandem, o mirum ! puella sanata est, quamvis,
quasi in signum superati periculi, brevi esset corpore. Iuxta autem promissum,
Maria puellarum curam adhibere coepit, alto animo; neque per totam vitam aut ab
incepto declinavit, aut a sententia deflexit. Aperto ergo ludo in suo pago
natali, pueros puellasque, nec non illorum matres religionem docebat, interim
pauperes miserosque visitans, aegrisque assidens. Rogata praeterea a Curione,
quam aequissimo animo id etiam in se suscepit, ut pueros ad primam Communionem
pararet, quam laetissimo fructu. Sed iam rei publicae commutandae motus,
atrociores quidem, in Gallia inminent: dantur strages, sacerdotes occiduntur,
Religiosi dissipantur, paroeciae vacuae fiunt, omnia in clandestino fieri, sicut
in persecutione. Neque tamen haec Mariae animum frangunt; quae privatim,
publice Christifideles cogit, erudit, hortatur quasi sacerdos, periculi
incuriosa. Cum autem anno MDCCXCIII mater obiisset, pia filia re paterna
pauperibus distributa, Thueyts vicum petit, qui industriae ipsius latius patere
videbatur, ibique praeter scholara, etiam ephebeum puellarum educandarum
condit. Atque hic etiam, haec est rerum humanarum fortuna ! ab acerba
reprehensione temeritatis, ad apertam laudem incolse illi transeunt; quin,
carentes parocho, confestim ei circumfunduntur, quasi alteri ab illo, religionem
sitientes. Ceterum, ea tempestate Maria consilio sacerdotes occulti fulta, qui
fuit M. Pontanier, Sulpitianus Sodalis, novam Religiosarum Congregationem
constituit, iam diu mente conceptam, ad Christi plebem erudiendam. Quae sane,
die XXI Novembris anno MDCCXCVI orta in pago Thueyts, nomen a Praesentatione
Mariae sumpsit. Non autem praetereundum est in tanto opere condendo atque
moderando Venerabili Matri pium virum Iosephum Vernet adfuisse, Vicarium
Generalem dioecesis Vivariensis, rara pietate, consilio, prudentia. Ut autem
bonae Matri erat in votis, sociae labores opinione celerius multiplicantur, non
modo simplices et ineruditae, sed doctae litterisque imbutae. Videres igitur
illas, Mariae vestigiis instantes, die dominico e sua sede apium more prodeuntes
praedicare per pagos, colloqui cum popularibus, confortare haesitantes, aegrotos
visitare, vocare noctu sacerdotes qui sacramenta occulte ministrarent. Neque ita
agentes iram Dictatorum acerbam non concitaverunt; sed prudentia, robur,
interdum studia ipsa illorum qui adversae partis erant, sedavit. Etiam
Episcopus, qui antehac nimis circumspectus cum primis fuisset, opere florente,
flavescente messe in admirationem versus, et laudavit et exclamavit ibi esse
certe digitum Dei. Ceterum, per pactum conventum inter S. Sedem et Galliam anno
MDCCCI initum, mutatis in medius Ecclesiae condicionibus, Institutum a
Praesentatione Mariae effusis habenis altum petiit finesque protulit. Nascuntur
ergo novae domus Religiosae quasi ex arbore frondes, in dioecesibus Mimatensi,
Nemausensi, Avenionensi; praeterea in urbe Bourg-Saint-Andéol, in qua princeps
Sodalitatis Sedes anno MDCCCXX constituta est, in vetere nempe coenobio quam
apto ad crescentis ac florentis Instituti necessitates; alibi scilicet tam
multae, ut labentibus annis iam erectae domus non numerarentur. Atque Maria
Rivier praeit omnibus in media scie, industria, labore, virtute, studio rerum
caelestium, amore in omnes. Sed si per haec animus celerior et expeditior
fiebat, corpus terebatur cotidie ceu vestis. Atque paulatim, anno MDCCCXXXVIII,
die III Februarii, naturae cessit, serenissimo occasu. Quod si nunc, quasi eius
arcana naturae in interiore sacrario clausa, brevi inquisitione attingere
velimus, hoc praecipue est in eius laude ponendum, quod sanctos Christi
Apostolos sit fide ac labore aemulata. Is enim unus in ea regnabat articulas:
quomodo aptiusque homines in Dei cognitionem et amorem adduceret; adeo ut,
dicebat, si optio ei data esset, utrum viveret ad labores, an moreretur ad
aeternum et incommutabilem vitam, illud omnino mallet. Inops opum, dives erat
atque copiosa fidei. «Si enim – adfirmabat – opibus affluxissem, non tanta
essem aggressa; cum autem rerum omnium egena essem, idcirco coepta bene
verterunt». His armis divinam arcem semper expugnabat; ac semper tantum
pecuniae, olei, vestium adesse, quantum opus esset. Quin immo, quo iniquior
conditio esset, eo liberalior pia mater erat, perinde ac si tali ratione Deum
sibi obligari vellet. Ceterum, acerbe severa erga se, perindulgens ac dulcis
erat in alios, maxime pauperes. Fuit etiam haec beata Dei famula fortis ad
pericula; quod tum cetera ostendunt, tum hoc: quod eo ipso tempore
religiosam Societatem constituit, quo reliquae omnes exstinguerentur oppressae;
neque id quasi secreto, sed luce et palam. Quanta vero eius auctoritas esset
apud omnes, verba alicuius magistratus aperiunt adfirmantis se duos omnino
vidisse graves obtutus, Napoleonis I atque Matris Mariae Rivier. Prex eius ex
ore fluebat tamquam aqua de fonte perennis; crux omnem eius vitam tinxit;
sententiae eius nonnullae Sanctorum sapientiam sapiunt. Non ergo mirum, si
adhuc vivens haec Dei famula, tantis cumulata virtutibus gratiisque dignata,
sancta haberetur. Crescente vero opinione post mortem, visum est cum utilitate
animorum congruere, si publicum Ecclesiae iudicium de eius sanctitate
exploraretur. Factum ergo ut, actis de Iure agendis, die XII Mai, anno MDCCCLIII,
Pius IX, Decessοr Nοster, decretum de intrοducenda Causa beatificatiοnis faceret; item Leo XIII P. M. die
XIII Iunii, anno MDCCCXC, de heroicis eius virtutibus
certam sententiam tulit egregiis cum laudibus. Tandem Ipsi die XXVII Novembris,
anno MDCCCCLXXXI, miraculum a Deo patratum ob intercessionem venerabilis Servae
Dei probavimus, ab altero signo producendo, iure requisito, actores eximentes.
Post haec ad sollemnem beatificationem tum eius, tum aliorum, ventum est,
quae hodie facta est in foro S. Petri, Romae, per hic subiectam formulam: «Nos, vota fratrum Nostrorum Ioannis Bluyssen, Episcopi Boscoducensis, Ioannis
Hermil, Episcopi Vivariensis, Paul Grégoire, Archiepiscopi Marianopolitani,
Francisci Xavier Azagra Labianο, Episcopi Carthaginensis in Hispania, nec non
plurium aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de
Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Petrus Donders, Maria
Anna Rivier, Maria Rosa Durocher, Maria Angela Astorch, Andreas Bessette,
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali:
Beati Petri Donders, die decima quarta Ianuarii. Beatae Mariae Rivier, die
tertia Februarii, Beatae Mariae Rosae Durocher, die sexta Octobris, Beatae
Mariae Angelae Astorch, die secunda Decembris, Beati Andreae Bessette, die sexta
Ianuarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine
Patris, et Fllii, et Spiritus Sancti. Amen». Contrariis nihil obstantibus.
Ceterum, confidimus fore ut novo virtutis exemplo proposito aetati nostrae quam
apto, Ecclesia omnis huius Beatae vestigiis insistat.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Mai, anno
MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana