Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DEI CONTUITUM

MARIAE ANGELAE ASTORCH, MONIALI CAPUCCINAE,
HONORES BEATORUM ATTRIBUUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Dei contuitum iis qui mundo sunt corde Dominus pollicetur (cf. Mt 5, 8). «Vere autem mundo corde sunt qui terrena despiciunt, caelestia quaerunt et semper adorare et videre Dominum Deum vivum et verum mundo corde et animo non desistunt» (S. FRANCISCUS ASSIS., Admon., 16). Castitas namque propter regnum caelorum (cf. Mt 19, 12) cor hominis singulari modo liberat ad sollicitudinem habendam de iis quae Domini sunt atque ad adhaerendum Domino sine distractione (cf. 1 Cor 7, 32-35). Insuper «signum est et stimulus caritatis ac quidam peculiaris fons spiritualis fecunditatis in mundo» (Lumen gentium 42; Perfectae caritatis 12).

Virginitatis vero respectus iste ad Dei verbi contemplationem Deique profundorum scrutationem (cf. 1 Cor 2, 10) elucet in vita sororis Mariae Angelae Astorch, monialis Capuccinae ex Ordine S. Clarae.

Quae sane e familia nobilitate christianisque moribus insigni, anno Domini MDXCII Barcinone orta, utroque parente mox orbata est. Praecoci autem animi maturitate praedita, anno MDCIII, undecim annos nata, inter moniales Capuccinas, post rite ab episcopo Barcinonensi datam licentiam, admissa est, claustra illarum ingressa. Noviciatus autem curriculo canonice emenso, anno MDCIX sollemnem professionem emisit.

Eius vero vita religiosa indutias non novit; quin immo, in virtutum exercitatione brevi ita progressa est, ut perfectionis evangelicae exemplar omnibus imitabile fieret. Caritate erga Deum in primis excelluit; qua impulsa, anno MDCXXVI mysticis sponsalibus Christo Domino se iunxit, pactionibus se obligans nuptialibus, in quibus firmum propositum eminet semper id quod voluntati Dei congruit perficiendi.

Mellifluum cor Iesu tenera prosequebatur pietate; Salvatoris passionem assidua colebat meditatione, in Deique contemplatione amorem divinarum Personarum intime experiebatur.

Inde autem a iuventute muneribus magni momenti fungi debuit: primo quidem institutioni Noviciarum ac iuvenum professarum Caesaraugustae dedita, postea ut Abbatissa. Anno MDCXLV, novum monasterium Murciae fundavit, cui praefuit usque dum, vita vergente ad occasum, a Deo impetravit ut inhabilis ad quaevis munia evaderet, in omnimoda sui ipsius abdicatione et exinanitione.

Sorores sincera animi dilectione amplectebatur, eis strenue in corporis et animi necessitatibus serviens, easque exemplo ac verbo in Dei secreta introducens, necnon in virtutibus suaviter et instanter exercens. Quarum in moderamine principiis rationibusque vere Evangelicis, sensui hodierno valde consonis, ducebatur. Magno enim cum singularum personarum obsequio, unamquamque iuxta propriam indolem propriamque viam a Deo ostensam regebat, earumque consilio in crebro dialogo utebatur, eas docens matura atque recta conscientia in omnibus se gerere.

Mariae Angelae caritas praeterea ad omnia Ecclesiae membra omnesque homines extendebatur, pro quibus supplicationes atque opera paenitentiae offerebat. Ceterum ei solatio erat se vocare «Ecclesiae filiam per Baptismum»; pro quo beneficio saepe gratias Domino agebat; neque consilio non multis per clausurae cratem profuit sive ecclesiasticis sive laicis, qui complures caelestis eius luminis auxilia petebant.

Mariae Angelae pietas, ut nonnulla subiungamus, spiritu biblico atque liturgico, ut pro illis temporibus insolito, imbuebatur, utpote quae verbi Dei studio ac amore praecelleret. Negotium facilius effecit linguae Latinae mirabilis usus, quo assiduae lectioni non tantum eorum textuum qui in Missali et Breviario inveniuntur, vorum totius Sacrae Scripturae, immo plurium sanctorum Patrum, aptissima facta est.

Ex verbi Dei proclamations, aeque Psalmorum chorali recitatione profundum uniuscuiusque sententiae sensum percipiebat, adeo ut, ea teste, videretur Deus ipse factus esse magister et interpres eorum quae legebat vel cantabat, spiritum eius capacem reddens infinitarum veritatum, quae Sacris Litteris continerentur, ita ut merito dici possit «mystica Breviarii» ut Ipsi eam definivimus in homilia diei XIII Maii, hoc anno.

Ceteroqui venerabilis haec mulier Murciae sancte obiit die altero mensis Decembris, anno MDCLXV.

Duobus autem annis post mortem vix transactis, Murciae processus informativus, ut aiunt, de vita, sanctitatis fama, virtutibus et miraculis Mariae Angelae intercessione attributis actus est. Annis tamen MDCCLIX­MDCCLXXI alius processus institutus fuit. Post quae Causa apud Sacram Congregationem quae tunc Rituum vocabatur, anno MDCCLXXVI introducta est; atque die undetricesimo mensis Septembris, anno MDCCCL praedecessor Noster Pius IX sollemniter Servae Dei virtutes fuisse heroicas decreto sanxit.

Postquam igitur diligenti examine a Sacra Congregatione pro Causis Sanctorum expensum est miraculum Mariae Angelae Astorch intercessione a Deo obtentum, die undecimo mensis Februarii, anno MDCCCCLXXXII, prodigialem facti naturam probavimus, atque publici iuris fieri decrevimus, eximentes a lege alterius miraculi probandi, ut ad eiusdem Venerabilis beatificationem deveniretur. Quae sane hodie locum habuit in Foro S. Petri, Romae, per hanc formulam inter Missae sollemnia: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Bluyssen, Episcopi Boscoducensis, Ioannis Hermil, Episcopi Vivariensis, Pauli Grégoire, Archiepiscopi Marianopolitani, Francisci Xavier Azagra, Episcopi Carthaginensis in Hispania, necnon plurium aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Petrus Donders, Maria Anna Rivier, Maria Rosa Durocher, Maria Angela Astorch, Andreas Bessette, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: beati Petri Donders, die decima quarta Ianuarii, beatae Mariae Annae Rivier, die tertia Februarii, beatae Mariae Rosae Durocher, die sexta Octobris, beatae Mariae Angelae Astorch, die secunda Decembris, beati Andreae Bessette, die sexta Ianuarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen».

Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Maii, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana