IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
EX QUO CHRISTUS
VENERABILI SERVO DEI PETRO DONDERS, SACERDOTI PROFESSO
CONGREGATIONIS
SS.MI REDEMPTORIS, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ex quo Christus Dominus ut homines salvos
faceret descendit de caelis et homo factus in terris verusque omnium Magister
maxima in peccatores misericordia est usus nec haesitavit aegros sanare et
egenis subvenire aut angore confectis, nunquam defuerunt complures germani
discipuli eius et Evangelii praecones, qui, tanti Magistri vestigiis
insistentes, se potissimum ad eos converterunt, qui prae ceteris visi sunt digni
mira Christi caritate. Neque dubitari potest quin, eiusmodi exemplum secutus,
ipse Dei famulus Petrus Donders e Congregatione SS.mi Redemptoris iam nunc in
Beatorum numero publice sit habendus. Is, cum Tiburgi in Hollandia die septimo
et vicesimo mensis Octobris anno MDCCCIX natus esset, eo ipso die baptizatus
est, die autem quarto decimo mensis Novembris anno MDCCCXXIII Confirmationis
unctionem accepit. Etsi inde a pueritia se vocari a Deo sentiebat ut
sacerdotium appeteret, accidit tamen ut, propter pecuniae inopiam, studia ad
tempus intermiserit, ut patrem in textoris opere adiuvaret. Aetate vero duorum
et viginti annorum in oppido vulgo «Sint Michiels-Gestel» Seminarium Minus
ingressus est tamquam alumnusoperarius privato sumptu eiusmodi studiis deditus,
quae postea in Seminario Maiore plane complevit. Sacerdos anno MDCCCXLI factus,
ut missionarius postero anno ad Hollandicam tunc Guianam profectus est et sedem
in urbe Paramaribo habuit, statimque curas pastorales non sοlum in duo milia
catholicorum ibi degentium, sed statutis diebus etiam in auctochthones
servitutem adhuc servientes et in praesidiarios milites necnon in Indos
variosque nigri coloris homines alacriter coepit conferre; et maxime quidem
omnibus eo tempore affuit, quo multi quadam pestifera febris contagione
affecti moriebantur. Profecto illud «omnibus omnia factus» (1 Cor 9, 22), si
verum fateri volumus, praedicari debet de clara praelaudati missionaria
virtute. Qui in publico leprosorum valetudinario Batavo perquam efficacem
navavit Cappellani operam, sive ante sive post quam Congregationis SS.mi
Redemptoris sοdalis est factus. Ut talis enim, eiusmodi religionis votis
nuncupatis, ipse in suo missionarii munere permansit, quod, frequentioribus et
gravioribus haud obstantibus cuiusque generis difficultatibus ipsoque mortis
periculo, inter nigros Indos vulgo «Arauchi» et «Waros» et «Caribi»
appellatos tam impense explevit tantaque vi eosdem docuit viam salutis, ut tum
leprosorum tum auctochthonum nigrorum superiore saeculo in Hollandica olim
Guiana commorantium magnus apostolus meritissime nunc habeatur. Ibidem inter
eos ipsos, quorum multos amando lucratus es Deo, fidelis ille Dei famulus, tam
bene de Gentium evangelizatione meritus, qui praeterea iam ante mortem vir
sanctus habebatur in terris, animant Deo reddidit die quarto decimo mensis
Ianuarii anno MDCCCLXXXVII Bataviae, in Surinamia, exque eo tempore plurimi
Christifideles corpus eius venerantur in Paramariboënsi cathedrali templo pie
asservatum, tamquam corpus eius ipsius mirabilis viri, qui iam pridem «sanctus
Pater Donders» non sine causa appellari meruit. Cuius sanctitatis fama cum
longe lateque, post eius mortem, percrebruisset, tandem processus
beatificationis instruendo opera est data. Ordinaria inquisitione ab anno MCM
ad MCMIII tam in dioecesi Buscoducensi quam in Paramariboënsi peracta, Decretum
introducendae causae die quarto decimo mensis Maii editum est anno MCMXIII
atque in memoratis dioecesibus Processus Apostolici anno MCMXIIII et MCMIX
instrui coepti sunt. Posthac, cum Decretum die sexto decimo mensis Iulii anno
MCMXXIX editum esset de iuridiciali peractorum Processuum validitate a
praestatutis coetibus exquirenda, tandem die vicesimo quinto mensis Martii anno
MCMXXXV Summus Pontifex Pius XII ve. me., ob felicem talis inspectionis exitum,
denuntiavit Servum Dei Petrum Donders christianas virtutes heroum in modum
coluisse. Post igitur quam ab alterius miraculi probatione veniam Paulus VI,
Decessor Noster desideratissimus, benigne in annum sacri Iubilaei MCMLXXV
concessit, statuere necesse fuit constaretne prius miraculum, venerabili Petro
Donders intercedente, a Deo patratum esse. Hoc vero constare decreverat Processus canonicus apud Curiam Buscoducensem anno iam MCMXXXII expletus, cuius ipsius
validitatem Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum ratam habuit anno MCMLXXIII; quemadmodum, praeter eandem Sacram Congregationem, alter peritorum coetus anno
MCMLXXIIII, alter autem anno MCMLXXVII patrati miraculi veritatem agnovit.
Quorum sententia ac vota postero anno Arius a Praelatis Consultoribus ad
speciale concilium vocatis, postea ab Em.mis S. R. E. Cardinalibus in maximum
seu plenarium consessum congregates, confirmata sunt. Nos igitur, unanimis votis
acceptis, per Decretum die quarto et vicesimo mensis Februarii anno MCMLXXIX
editum statuimus de memorato miraculo revera constare in casu. Precibus deinde
auditis Nobis adhibitis, petentes absolvimus ab altero miraculo argumentis
probando, ita ut, permissu Nostro, ad ulteriore procedi posset in Beatorum
honoribus venerabili Servo Dei Petro Donders decernendis. Die itaque
praestituta, hodie mane acta est beatificatio tum eius, tum Mariae Rivier et
Mariae Rosae Durocher, tum Angelae Mariae Astorch atque Andreae Bessette, qua
re, in area ante Basilicam Petrianam patente, plurimis adstantibus fidelibus,
hanc formulam inter Sacra elοcuti sumus: «Nos, vota fratrum nostrorum,
Ioannis Bluyssen, episcopi Buscoducensis, Ioannis Hermil, episcopi
Vivariensis, Pauli Grégoire, archiepiscopi Marianopolitani, Francisci Xavier
Azagra Labiano, episcopi Carthaginensis in Hispania, necnon plurium aliorum
Fratrum in episcοpatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae
Congregationis pro Causes Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus, ut venerabiles Servi Dei Petrus Donders, Maria Anna Rivier,
Maria Rosa Durocher, Maria Angela Astorch, Andreas Bessette, Beatorum nomine in
posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati Petri Donders,
die decima quarta Ianuarii, Beatae Mariae Rivier, die tertia Februarii, Beatae
Mariae Rosae Durocher, die sexta Octobris, Beatae Mariae Angelae Astorch, die
secunda Decembris, Beati Andreae Bessette, die sexta Ianuarii, in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris, et Filii, et
Spiritus Sancti».
Datum Romee, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Maii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana