The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PATET E DIVINIS

VENERABILI SERVO DEI ANDREAE BESSETTE
HONORES
BEATORUM DERERUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Patet e divinis Litteris (cfr. Lc 10, 21; 1 Cor 1, 27) peculiari amore pauperes et humiles, seu parvulos, a Deo diligi et spiritualibus repleri favoribus, ideoque expeditius quam ceteros consequi sanctitatem. Hoc profecto factum esse videmus in Servo Dei Andrea Bessette, Congregationis a Sancta Cruce sodali. Alfredus Bessette, postea in religione Andreas appellatus, ortus est die 9 mensis Augusti anno 1845, in pago Canadiensi Saint-Grégoire d'Iberville, tunc intra fines posito dioecesis Marianopolitanae, duodecim filiorum octavus coniugum Isaac Bessette et Chlothildis Foisy. Prima ab infantia est christiana educatione imbutus in familia externorum quidem bonorum indigenti, sed virtutibus opulenta. Novem annos natus patrem amisit, duodecim vero matrem. Hinc a matertera benigne receptus. Primum ad cenam Dominicam est admissus anno 1857, et insequenti est sacro chrismate confirmatus. Exinde frequenter ad Ecclesiae sacramenta accessit, ut interiorem suam aleret et roboraret vitam. Solitudinis amans, cogitationes in divinis veritatibus saepissime defigebat eratque religionibus deditus, et singulari studio sanctum Ioseph prosequebatur. Eiusmodi fultus caelestibus subsidiis Servus Dei asperum iter vitae ingredi coepit; namque illitteratus et indoctus, quippe cum ne elementarias quidem scholas rite frequentare pοtuisset, et ad aegrotandum proclivis, in varia debuit incumbere opera fabrilia, ut victum sibi quaereret et materterae esset adiumento. Duodeviginti erat annorum, cum in Americae Septemtrionalis Foederatas Civitates se contulit, ubi in textrinis laboravit. Post aliquot annοs in patriam reversus, in consilium adhibito pio loci parochu, petivit ut inter Fratres Congregationis a Sancta Cruce reciperetur. Exaudita petitione, die 27 mensis Decembris anno 1870 vestem religiosam induit. Quoniam autem valetudine minus commoda utebatur, Congregationis moderatores dubii erant num eum ad profitenda vota admitterent, venti ne eam ob causam aliquid molestiae afferret novae Communitati. Sed hac dubitatione a magistro novitiorum sublata, qui affirmaverat Servum Dei, etsi ad laborem non aptum, tamen sine dubio futurum esse orandi capacem, professionem religiosam edidit, simplicem die 22 mensis Augusti anno 1872, perpetuam die 2 mensis Februarii anno 1874. Inde concredito sibi munere ianitoris Collegii Dominae Nostrae apud Côte­des-Neiges prope Marianopolim est functus quadraginta circiter annos, per quos omnium christianarum virtutum praebuit specimina. Sed alia quoque obiit munia, uti aegrorum ministri, tonsoris, hortulani, lampadarum accensoris. Interim, dum suam augebat erga sanctum Ioseph pietatem, quem non multis ante annis Summus Pontifex Pius IX universae Ecclesiae Patronum declaraverat, ad eandem colendam alios vehementer hortabatur, imprimis aegrotos, scholarum alumnos horumque parentes. Quoniam vero per sanctum Ioseph multae fiebant sanationes, Andreas paulatim innotuit non tantum ut eius pietatis fautor, sed etiam ut miraculorum auctor: unde innumeri fideles ad cellam Servi Dei conveniebant, sive ut sanarentur, sive ut consilia peterent atque caelestes favores. Anno 1904 Famulus Dei a suis moderatoribus veniam obtinuit aedificandi in Monte Regali sacellum sancto Ioseph dicandum, quod brevi factum maximum templum sancto illi sacrum et notum nomine Oratorii sancti Ioseph apud Montem Regalem, est a Summo Pontifice Pio XII titulo et dignitate Basilicae Minoris decoratum. Anno igitur 1909 Servus Dei est illi Oratorio addictus, ubi per reliquos vitae suae undetriginta annos, sicut antea se totem pauperibus, infirmis et afflictis solandis et levandis dedidit, cum humaniter excipiendo, tum invisendο. Inde eius fama fines Canadiae est praetergressa, et ingentes peregrinorum multitudines ad sanctuarium sancti Ioseph undique cοncurrebant. Iam amplius annum et nonaginta annos natus Servus Dei, qui per totum vitae spatium varus laboraverat infirmitatibus, die 27 mensis Decembris anno 1936, cum decubuisset, est in valetudinarium Domine Nostrae a Spe prope arcem Sanctum Laurentium translatus; in quo Ecclesiae sacramentis munitus die 6 mensis Ianuarii anno 1937 pientissime obiit. Eius exuviae sunt in cryptes Oratorii sancti Ioseph tumulata, ubi continuo a fidelibus adhuc visitantur, gratias a Deo per eius Servum implorantibus. Simplex eius sepulcri titulus: «Pauper, servus et humilis», paucis optime describit praecipuas sanctitatis eius proprietates.

Increbrescente autem eius fama sanctitatis et multiplicatis signis eius intercessioni tributis, processus ordinarii apud Curiam Marianopolitanam anno 1941 instrui coepti sunt, et per rogatorias etiam in Curiis Sancti Hyacinthe, Providentiensi et Ottaviensi, quorum acta sunt Romam transmissa. Deinde de eius virtutibus sueto more est tractatum, quas heroum in modum eum exercuisse edixit Antecessor Noster Paulus VI Decreto die 12 mensis Junii anno 1978 lato. Ad miracula quod attinet, una e sanationibus, quae eodem Servo Dei intercedente divinitus patratae dicebantur, propositi est: sanatio videlicet Iosephi Audino, fabri aedilicii, unum et quinquagesimum annum agentis, qui ex Italia in Americam Septemtrionalem migraverat. Is enim invocato nomine Venerabilis Andreae Bessette, inopinato ac perfecte sanctus est a gravissimo morbo «reticolo-sarcoma» appellato, qui ad quartum gradum pervenerat. Quam sanationem verum fuisse miraculum Ipsi declaravimus per Decretum die 27 mensis Novembris anno 1981 promulgatum. A lege autem alterius miraculi exhibendi, cognita fama signorum Servo Dei tributorum, actores exemimus. Quibus omnibus actis dies est statutus ad celebrandam sollemnem beatificationem tum eius, tum Petri Donders, Mariae Annae Rivier, Mariae Rosae Durocher, Mariae Angelae Astorch. Hoc igitur mane, in area ante Petrianam Basilicam patente, hanc sumus inter sacra formulam elocuti: «Nos vota Fratrum Nostrorum Ioannis Bluyssen, episcopi Buscoducensis, Ioannis Hermil, episcopi Vivariensis, Pauli Grégoire, archiepiscopi Marianopolitani, Francisci Xaverii Azagra Labiano, episcopi Carthaginensis in Hispania, necnon plurium aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Petrus Donders, Maria Anna Rivier, Maria Rosa Durocher, Maria Angela Astorch, Andreas Bessette, Bea-torum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati Petri Donders, die decima quarta Ianuarii, Beatae Mariae Annae Rivier, die tertia Februarii, Beatae Mariae Rosae Durocher, die sexta Octobris, Beatae Mariae Angelae Astorch, die secunda Decembris, Beati Andreae Bessette, die sexta Ianuarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Habita deinde oratione consueta de uniuscuiusque Beati vita et virtutibus eos venerati sumus et summa religione primi invocavimus. Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXIII mensis Maii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSΤINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top