Ad perpetuam rei memoriam. – Sicut mater laetatur de filiis, qui fulgidissima
eius sunt corona, ita Sancta Ecclesia de magna et innumerabili quidem turba
gaudet Beatorum Sanctorumque Caelitum. Ii enim Dei sunt amici eorumque exempla
virtutum Christifideles sibi aemulanda proponunt, quorum patrocinio in hoc
arduo itinere ad supernam patriam se valde confidunt adiuvari. His vero merito
potest adscribi Maria Rοsa Durocher, quam hodie in Beatorum numerum sollemni
declaratione Nostra rettulimus et Christifidelibus per virtutem imitandam
proposuimus. Quae venerabilis Dei Famula, in saeculo Eulalia Durocher
appellata, nata est die sexta mensis Octobris anno MDCCCXI in pago «Saint-Antoine-sur-Richelieu», tunc intra fines dioecesis Quebecensis, in
Canadensi dicione. Ultima fuit ex decem filiis, quorum tres sacerdotium sunt
adepti, duae autem religiosam vitam susceperunt. Post primam formationem quam a
parentibus et «Sororibus Congregationis Notre-Dame» habuerat, quaerebat qualis esset sua in Ecclesia vocatio. Re
mature perpensa, statuit uni Deo adhaerere evangelica sequendo consilia. Quare
eiusdem Instituti Sororum collegium Marianopolitanum est ingressa ut inde ad
novitiatum transiret, sed infirmae valetudinis causa ab eo discessit. Posthac
fratri suo parocho inservivit, fungens quoque munere moderatricis paroecialium
operum rei subsidiariae administrandae. Interea eximiorum pietatis magistrorum
usa consiliis, propriae sanctitati intendit, ac praesertim sollicita de rudibus
catholicae doctrinae inscientibus, puellarum et adulescentium consociationem incepit, quae prima Congregatio Mariana paroecialis
in Canada exstitit. Anno
autem MDCCCXLIV, quo aptius puellarum curae et institutions provideretur,
probante Ignatio Bourget, Episcopo Marianopolitano, atque faventibus
Missionariis Oblatis B. M. V. Immaculatae Congregationem Sororum a SS. Nominibus
Iesu et Mariae in pago «Longueuil» condidit. Quae progrediente aetate in
nonnullas Nationes diffusa est, cui ut Antistita ipsa sapienti consilio
praefuit, haud levibus difficultatibus non obstantibus. Demum anno MDCCCXLIX,
aetatis suae XXXVIII, die sexta mensis Octobris, post diuturnum morbum patienter
toleratum piissime obdormivit in Dοminο. Brevi tempore vixit, attamen brevi ad
perfectionem pervenit «explens tempora multa» (Cfr. Sap 4, 13), ut egregius
Praesul et Pastor Ignatius Bourget, quem diximus, anno MDCCCLXXX de ea ita
scripserit: «Illam equidem tamquam Sanctam invoco atque fore confido ut
Dominus eam coram hominibus glorificet efficiens ut eidem ab Ecclesia Beatorum
honores tribuantur». Si enim decursus vitae Famulae Dei respicitur, ea «fortis
virili pectore» mulier fuisse cognoscitur. Nam «omnibus omnia facta» (Cfr. 1
Cor 9, 22) etiam per aspera ad altiora osque tetendit atque tum Ecclesiae tum
societati profuit iugiter parata fratres in angustiis iuvare iisque in
necessitatibus subvenire. Peculiaribus quidem virtutibus eam constat fuisse
praeditam praecipue humilitate et prudentia, quibus institutoriam «missionem»
obiret suam arctam servando unitatem cum sacra Hierarchia. Semet ipsam abnegans,
sororibus maximam reverentiam praestitit, cumque iis ad aedificationem Ecclesiae
in Canada operata est. Castitatem sancte coluit, paupertatem dilexit, Regulae
normas observavit oboediens. In oratione sedula, Eucharistiae et Deiparae
Virginis amantissima fuit: vera Christi discipula, imitatrix et sponsa. Nil
ergo mirum si Servae Dei sanctitatis et miraculοrum fama post ius mortem
invaluerit. Cum autem illa cresceret in dies, processus ordinarius apud
Marianopolitanam Curiam annis MCMXXVII-MCMXXIX instructus est. Dein, actis
Romam transmissis, causa demandata fuit Sectioni Historicae Sacrae tunc Rituum
Congregationis. Anno vero MCMLXXII die septima mensis Octobris, Paulus VI,
Decessοr Noster, statuit causam Servae Dei rite esse introducendam. Inde de eius
virtutibus est disceptatum, quas eam heroum in modum exercuisse Nos ediximus
decreto die decima tertia mensis Iulii anno MCMLXXIX lato. Ad miracula vero quod
attinet, una e sanationibus intercessioni Famiilae Dei tributis proposita est,
videlicet subitanea sanano Beniamini Modzel a traumaticis laesionibus
abdominalibus et gravi statu vulgo «shock». Quam sanationem verum fuisse
miraculum Nos declaravimus per decretum die secunda mensis Aprilis hoc anno
promulgatum, eximentes actores a lege alterius miraculi exhibendi, cognita
Servae Dei fama signorum. Post haec statuts est dies ad sollemnem
Beatificationem tum eius tum Petri Donders, Mariae Annae Rivier, Mariae
Angelae Astorch, Andreae Bessette. Hac mane igitur in foro S. Petri inter
missarum sollemnia hanc Beatificationis formulam recitavimus; «Nos, vota
Fratrum Nostrorum, Iοannis Bluyssen, episcopi Buscoducensis, Iοannis Hermil,
episcopi Vivariensis, Pauli Grégoire, archiepiscopi Marianopolitani, Francisci
Xavier Azagra Labiano, episcopi Carthaginensis in Hispania, necnon plurium
aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae
Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus, ut venerabiles Servi Dei Petrus Donders, Maria Anna Rivier,
Maria Rosa Durocher, Maria Angela Astorch, Andreas Bessette, Beatorum nomine in
posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati Petri Donders,
die decima quarta Ianuarii, Beatae Mariae Rivier, die tertia Februarii, Beatae
Mariae Rosae Durocher, die sexta Octobris, Beatae Mariae Angelae Astorch, die
secunda Decembris, Beati Andreae Bessette, die sexta Ianuarii, in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris, et Filii, et
Spiritus Sancti». Faxit Deus ut Beatae Mariae Rosae vestigia sectantes nos
quoque caelorum agminis mereamur esse participes. Quae vero statuimus ab omnibus
rata volumus haberi, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Maii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana