Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Beatissima Virgo Maria sub titulo Reginae
Sacratissimi Rosarii a clero et Christi fidelibus dioecesis Bacninhensis ad
hunc diem culta sit magisque in dies crescat singularis pietas in eam,
Venerabilis Frater Paulus Iosephus Pham-Dinh-Tung, Episcopus Bacninhensis,
communia excipiens vota, eandem Virginem elegit sub eo titulo principalem apud
Deum Patronam dioecesis Bacninhensis. Quoniam autem idem Venerabilis Frater
enixe rοgavit ut electio illa confirmaretur secundum normas de Patronis
constituendis a Sacra Congregatione pro Cultu Divino die XIX mensis Martii anno
MCMLXXIII promulgates, Nos ex sententia Sacrae Congregationis pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide eius precibus libenti animo annuimus et
suprema Nostra Apostolica auctoritate Beatissimam Virginem Mariam Reginam
Sacratissimi Rοsarii principalem Patronam dioecesis Bacninhensis declaramus et
confirmamus, decernentes simul ut eius sacrum anniversarium tamquam sollemnitas
agatur primo dominico die mensis Octobris, omnibus iuribus et privilegiis
liturgicis rite cοncessis. Nos confidimus hinc gloriam tantae Matris et Reginae
auctum iri et catholicam communitatem efficacissimum pro sua fide suoque
spiritali fervore auxilium esse capturam. Contrariis quibuslibet non
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Maii, Festo
Beatae Mariae Virginis, Auxilii Christianοrum, anno MCMLXXXII, Pontificatus
Nostri quarto.
CAROLUS Card. CONFALONIERI, Sacri Collegii Decanus
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana