«Laetamini in Domino et exsultate, iusti, et gloriamini,
omnes recti corde» (Ps 31, 11). Profecto, qui Deo ut filii adhaerent, eius se
voluntati permittentes, noxis non se commaculant, a rebus abstinent vanis,
habent unde, in secundis et adversis, iugiter gaudeant. Quae laetitia, propria
quidem cunctorum, qui ad christianarum virtutum fastigium pervenerunt,
significantius manifestata est in sancto Francisco Assisiensi, «perfectae
laetitiae» praecone, eiusque germano filio spirituali et sectatore studioso,
Crispino a Viterbio, quem primum ex quo Pontificatum inivimus, in Sanctorum
Caelitum album referre statuimus.
Eius natale sοlum fuit Viterbium, urbs rerum gestarum
memoriis artisque operibus nobilis, quae tum Patrimonii beati Petri finibus
continebatur. Ibi ergo die XIII mensis Novembris anno MDCLXVIII in lucem est
editus, Petri nomine sibi imposito in sacro baptismate. Parentes eius, Ubaldus
Fioretti et Martia, qui labore manuum victum quaeritabant, honestam et admodum
piam vitam duxerunt, filios in timore Domini educantes.
In hac domestici convictus sede egregie institutus et ad
religionem informatus, puerulus praesertim oboedientia enituit, quam parentibus volens exhibuit necnon, genitore e vivis erepto, patruo,
qui eius curam suscepit. Fulsit etiam in eo singularis cultus, quo beatam Mariam
Virginem prosequebatur; qui admodum crevit, postquam puer quinque annorum, a
matre ductus ad sanctuarium, a Quercu appellatum et Viterbio propinquum,
Deiparae Virginis est servititi oblatus. Tunc ipse eam in Matrem accepit.
Adulta aetate hanc oblationem quotannis festo die
Annuntiationis Domini maxima devotione renovavit, qui per totum vitae cursum
beatam Dei Genetricem suavissimo Matris nomine vocavit et ut Dominam et Patronam
specialissimam filii in modum et humili obsequio coluit.
Initia litterarum et grammaticae didicit quidem, sed
propter egestatem parentum coactus est egredi schola et artem sutoriam, in qua
patruus versabatur, exercere; quam quidem fecit, donec in saeculo vixit.
Se abnegandi studio iam illo tempore captus, noctu, aliis
dormientibus, surrexit e lectulo, ut super nudum pavimentum cabaret;
quandoque vero clam in inferius cubiculum descendit, ubi, remotis arbitris, se
funibus flagellaret. Ieiunium etiam diligentius servavit ita ut patruus, timens
ne adulescens tabesceret macie, malore cibi portione eum iusserit uti, qua
extenuatum corpus reficeret.
Ita, exemplo ad virtutem necessariis civibusque praelucens,
Viterbii vitam duxit usque ad aetatem viginti trium fere annorum. Interim vero,
divino lumine illustrante, rerum temporalium vanitatem et aeternarum
praestantiam altius perspiciens, statuit relinquere saeculum et consilium de
capessendo statu religioso secum ipse coepit agitare.
Cupivit quidem vehementer nomen dare instituto, in quo
secundum veterum eremitarum morem uni Deo inter labores et austeritates vacaret; cum vero
in publica supplicatione, quae Viterbii fiebat ad divinum implorandum
auxilium in quadam civitatis necessitate, fortuito vidisset modestiam
novitiorum Capuccinorum pie incedentium, deliberavit eorum se aggregare
Familiae. Nactus occasionem adventus in urbem Viterbium Praesulis Provinciae, ab
eo petiit enixe ut se inter religiosos laicos benigne ascriberet. Quamvis non
satis firma candidati valetudo rem dissuadere videretur, tamen idem moderator
provincialis eius precibus obsecundavit.
Repugnaverunt autem adulescentis proposito propinqui,
imprimis mater, aegre ferens quod filio orbaretur et hic inter Fratres Minores
Capuccinοs humilem statum laicorum deligeret; obnisi sunt etiam quidam illius
Ordinis sodales, maxime superior domus novitiatus, propter infirmitatem
corporis, qua is laborare videbatur.
Verumtamen, omnibus huiusmodi difficultatibus divina ope
superatis, Petrus voti est compos factus ac die XXII mensis Iulii annο MDCXCIII
in Capuccinorum Religionem cooptatus, assumpto nomine Crispini ad honorem S.
Crispini, sutοrum caelestis Patroni.
Probations tempus religiosi animi ardore transegit, quo
etiam iussus est experimenta dare virium ad sustinenda laboriosa officia fratrum
laicorum idonearum. Die demum XXII mensis Iulii anno MDCXCIV summa pietate
votorum sponsione se Deo in omne tempus obligavit.
Exinde Crispinus, qui ultimum locum sibi elegit, ministeria
demissae menti suae congruentia, varus in Ordinis coenobiis obiit: in domo
oppidi Tulphae addictus est coquinae, unde anno MDCXCVII in Urbem est ascitus ut
in Romano valetudinario Capuccinorum infirmis deserviret. Cum vero id muneris
secum ferre putabatur quiddam honoris, petiit ut ad viliora officia
destinaretur. Missus est ergo Albanum, ubi iterum in coquina familiae religiosae
ministraret. Quia vero ibi aliquot annos commorans assiduitate ac diligentia in
opere faciendo, maxime vero vitae suae exemplis, nominis famam invitus erat
adeptus non solum apud vulgus, sed etiam apud primores Ordinis sodales et apud
magnates ibidem rusticantes, a generali Moderatore suo flagitavit ut inde
devocaretur. Quod cupiverat assecutus, hortum coenobii Montis Rotundi excoluit,
deinde Romam reversus, sponte se obtulit ministrum infirmorum fratrum Religionis
suae ad Forum Clodii (quod oppidum vulgo «Bracciano» appellatur), qui fere
omnes contagiosa febri erant correpti. Crispinus, qua ardebat in proximum
caritate, nihil curans de aëre insalubri vitaeque propriae spernens periculum,
aegrotis tam sollerter assedit ut nemo ex iis gravi morbo illo sit exstinctus.
Ipse vero in eum incidit quidem, sed, divina ope adiutus, praeter humanam
exspectationem convaluit.
Anno MDCCIX vir humillimus coenobio Urbevetano est
assignatus ut munus gereret eleemosynarum collectoris; quod per quadraginta
fere annοs tam laudabiliter obiit ut fratrum necessitatibus abunde consuleret
atque virtutum splendore, praesertim animi candore, suavitate morum, vitae
modestia saecularibus acceptissimus esset.
Viam ingressus perfectionis, in mandatis sibi officiis
indefesso labore, hilaritate mira versabatur, simulque, quidquid supererat
temporis, id in precibus fundendis insumebat. Enituit in eo singulare studium
se abnegandi, quo ductus ieiuniis, vigiliis aliisque paenitentiae operibus
corpus macerare consueverat. Curae ei etiam fuit ut divinae et ecclesiasticae
legis praecepta Ordinisque regulas accuratissime servaret; quo factum ut ex hac
parte sodalibus esset salubre exemplum.
Vir summa vitae integritate et innocentia, paupertatem ita
coluit ut Seraphicum Patrem Franciscum aemulari videretur: habitu et pallio
utebatur obsoleto et resarto, plerumque ab aliis dimisso; cella eius permodica
supellectile erat instructa ipseque in lectulo angustissimo cubabat super tam
tenuem culcitam stramineam ut reapse corpus in nudis poneret tabulis. Sed non
solum ipse fuit «dominae paupertatis» studiosissimus sectator, verum voluit
etiam ut sodales, non acervantes pecunias neque de crastino cogitantes, ad tam
praecelsam virtutem se conformarent.
Crispinus vere admirabili fuit oboedientia, quippe qui
voluntatem suam Deo prorsus permitteret. Qua mente ductus, iussa moderatorum,
quos divinae auctoritatis nuntios habebat et impense venerabatur, numquam non
laetus excepit promptoque animo est exsecutus. Quin immo non solum eorum
praeceptis sed etiam suasionibus alacer obtemperavit eorumque a se intellectam
voluntatem, antequam verbis proferretur, opere implevit. Quaecumque ardua et
naturae repugnantia, sibi iniuncta, sine ulla haesitatione perfecit neque umquam
auditus est de inconsulta cliqua conqueri iussione aut mandati obtendere
difficultatem.
Fidei lumine illustratus a teneris annis, nullo non tempore
ostendit: «Christum habitare per fidem in corde ipsius» (cfr. Eph 3, 17);
quapropter, quidquid ad cultum divinum pertinebat, id sedulo est exsecutus atque
interdum, interiore quadam motus impulsione, bonitatem Dei exclamando
praedieavit vel haec protulit verba: «Credo, Domine, confirma fidem meam !».
Etsi religiosus laicus erat neque in divinis litteris
exercitatus, tamen in Sacra Scriptura se peritissimum praebuit ita ut aliis
esset admirationi. Missionarium se sentiens, dum per vicos cursitat montanos ut
stipem emendicaret, agrestes, praesertim horis vespertinis, rudimenta fidei
docuit magno cum fructu. Plurimi etiam ad eum accedere consueverant, consilium
exquisituri.
Erga augustum Eucharistiae Sacramentum summo ac paene
inexplicabili ardebat pietate, Iesum, sub specie panis praesentem, saepissime
invisens pronusque adorans.
Qui impensissima caritate in Deum et proximum flagrabat,
etiam bona temporalia indigentibus pro viribus suppeditavit, imprimis sodalibus
atque saecularibus egenis, ostiarios saepe monens, ne mendicos, coenobii ianuam
pulsantes, sine eleemosyna dimitterent. In carcere inclusis praesto fuit estque
opitulatu eorumque plures e vinculis liberavit. Solator quoque exstitit
aegrotis, quos ad patientiam hortabatur divinaeque voluntatis acceptionem, et,
si casus ferebat, ad christianam mortem composuit. Itaque ad pauperem hunc
fratrem Capuccinum haec verba Sacrorum Bibliorum possunt transferri: «Oculus
fui caeco, et pes claudo; pater eram pauperum» (Job 29, 15 s.).
Crispinus, cum valetudine uteretur in dies infirmiore, die
XIII mensis Maii anno MDCCXLVIII clam vocatus est in Urbem ne tumultus fieret
inter cives Urbevetanos, ibique, plenus annis et meritis, biennio post, die XIX
mensis Maii, dum Annus celebratur Iubilaeus, pretiosa morte ad sempiternam lucem
excessit.
Eius notitia mortis incredibili celeritate quoquoversus est
perlata ita ut ilico e quavis Urbis regione homines turmatim accurrerent,
exanimum corpus visuri. Neque solum vulgares, non solum viri ecclesiastici et
religiosarum familiarum sodales, sed etiam optimates eo se effuderunt, manus et
pedes illius deosculantes, corollas torpori admoventes, particules vestis
surripientes; quae quidem vestis est sexies ob nimium animorum fervorem omnis
dissecta ita ut toties cadaver nova oportuerit contegi. Praeterea, cum Annus
Iubilaeus ageretur, multi etiam peregrini obsequii et pietatis causa
accesserunt: quibus omnibus factum ut, Cardinali in Urbe Vicario iubente,
corpus humilis discipuli Christi sex dies post obitum iaceret in feretro, et sic
votis confertae multitudinis satis fieret. Caeci, claudi, aliis variisque
infirmitatibus affecti Crispinum imploraverunt ut deprecatione sua se adiuvaret;
quorum plures prodigiali modo ad sanitatem redierunt et Servi Dei «sanctitatem»
divulgarunt.
Haec ergo sanctitatis fama, qua permagna fuerat, cum
viveret Ille, post eius obitum percrebruit in dies ita ut, paucis annis a morte
transactis, ordinaria processus de eadem fama sanctitatis et virtutibus et
miraculis in Curia Urbevetana et apud tribunal Vicariatus Urbis sint instructi.
Qui, anno MDCCLVII ad finem perducti, Sacrae Rituum Congregationi sunt exhibiti.
Clemens vero XIII, Decessor Noster, adhibitis sibi precibus obsecundans, anno
MDCCLXI decrevit ut causa introduceretur. Apostolicis deinde processibus
institutes omnibusque rebus ad iuris normam exquisitis, Pius VI, item Decessor
Noster, die VII mensis Iulii anno MDCCXCVI lato decreto pronuntiavit Crispinum
a Viterbio virtutes theologales, morales ceterasque heroum in modum coluisse.
Deinde exercita est quaestio de miraculis, quae eodem Servo Dei intercedente a
Domino patrata esse ferebantur. De quibus postquam rite est disceptatum, Pius
VII die XVIII mensis Maii anno MDCCCCIV edixit de duobus constare.
His igitur omnibus absolutis, idem Summus Pontifex die II
mensis Augusti anno MDCCCIV sanxit tuto procedi posse ad sollemnem Venerabilis
Famuli Dei Crispini a Viterbio beatificationem; cuius sollemnia in Vaticana
Basilica egregio cultu celebrata sunt die VII mensis Septembris eodem anno.
Cum vero, post decretos Beatorum Caelitum honores,
veneratio erga eum confirmaretur atque eiusdem deprecatione nova munera
caelestia impetrata esse dicerentur, die XXVIII mensis Februarii anno MCMXXIII
causa canonizationis est legitime aperta ac deinde ab actoribus propositi
sanatio domini Rinaldi Crescia a gravi ulcere varicoso; in quam rite est
inquisitum, eamque Consilium Medicum, a Sacra Cangregatione pro Causis
Sanctorum coactum, anno MCMLXXVIII cunctis sensentiis affirmavit praeter
naturae vires et leges contigisse. Re in suetis coetibus eiusdem Sacrae
Congregationis pertractata, Nos die XIII mensis Iulii anno MCMLXXIX ediximus
constare de uno miraculo, Beato Crispino a Viterbio intercedente, a Deo
patrato, videlicet de praeter modum celeri, perfecta, constanti sanatione domini
Rinaldi Crescia ab extenso ulcere varicoso. Habita autem ratione famae signorum,
quae eiusdem Beati deprecationi adscribebantur, actores lege alterius miraculi
proponendi exemimus. Universis igitur rebus expeditis, Nos in sollemni
consistorio, die XXI mensis Maii anno MCMLXXXIII habito, statuimus ut Beatus
Crispinus a Viterbio die XX mensis Iunii eodem anno Sanctus palam renuntiaretur.
Hoc igitur faustissimo die in Basilica Vaticana, coram S. R. E. Cardinalibus et
Romanae Curiae aliisque e regionibus Praesulibus non paucis, necnon sacrorum
ministrorum, religiosorum, fidelium multitudine, Νοs precibus concessimus
Venerabilis Fratris Nostri Petri S. R. E. Cardinalis Palazzina, Sacrae
Congregationis pro Causis Sanctorum Praefecti, flagitantis ut Beatus Crispinus
a Viterbio a Nobis in Sanctorum album referretur. Qua de causa cunctis
Caelitibus Arius in adiutorium advocatis divinoque implorato Spiritu, Νοs pro
munere supremi Ecclesiae universali Pastoris Christique in terris Vicarii, haec
tandem pronuntiavimus verba: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad
exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate
Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra,
matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de
plurimorum Fratrum Nostrum consilio, Beatum Crispinum a Viterbio Sanctum esse
decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus statuentes eum in
universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti ». Quibus vocibus prolatis, item praecepimus ut hae
conficerentur Litterae Decretales. Postquam vero gratias Deo una cum astantibus
egimus et sermonem habuimus de nova Sancti vita et virtutibus, eius auxilium
primi invocavimus atque sacris operari in eiusdem honorem perreximus.
Quapropter omnibus, quae investiganda ac ponderanda
fuerant, accuratissime peractis, ea quae supra gesta commemoravimus iam toti
Ecclesiae patefacimus, mandantes ut harum Litterarum exemplis, etiam types
impresses, manu tamen alicuius tabellionis subscriptis sigilloque obsignatis,
eadem prorsus fides habeatur, quae his ipsis tribueretur, si quando delude
exhiberentur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesima mensis
Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus
Nostri quarto.
Ego IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Iosephus Del Ton, Proton. .post.
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana