Ad perpetuane rei memoriam. – Quandoquidem clerus atque fideles dioecesis
Chascomusensis, ob antiquam sanctamque religionem qua tenentur erga beatissimam
Christi Matrem sub titulo a Mercede atque S. Ioannem Baptistam, Praecursorem
Domini, hos ambos Patronos suae dioecesis elegerunt, Principalem quidem illam,
hunc Secundarium; atque Venerabilis Frater Rodolfus Bufano Episcopus eiusdem
Sedis, factam electionem adprobans, cleri populique nomine, praeterquam suo, ab
hac beati Petri Sede confirmationem actae electionis petierit, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis», n. 30; Nos, qui meritum Beatae Mariae Virginis
Sanctorumque honorem augeri semper optavimus, aequo sane animo admotae
expostulations concedimus. Qua re, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro
Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuerit factis olim a Nobis facultatibus,
placet Beatissimam Virginem Mariam a Mercede Patronam Principalem esse et
haberi dioecesis Chascomusensis, Sanctum vero Ioannem Baptistam Patronum
Secundarium, cum omnibus iuribus ac privilegiis liturgicis iuxta rubricas
consequentibus; quod nempe eo consilio gerimus, ut pietas erga caelestem
Matrem, virtutum omnium exemplar, et S. Ioannem Baptistam, eximium Christi
Praeconem, et gliscat, ut fiamma, et moveat ad imitationem. Contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Iunii,
anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a pubblicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana