Ad perpetuam rei memoriam. – Dilectae Nobis Ecclesiae Veronensis fideles ac
plurimi e proximis praesertim regionibus pii peregrinatores solent Sanctuarium
frequentare Beatae Mariae Virgini titulo «Madonna della Corona» invοcatae
dicatum, quod in loco «Spiazzi di Ferrara di Monte Baldo» exstat, intra fines
eiusdem dioecesis. Id enim pietate et certa spe petunt ut, pulchrum Virginis
Perdolentis venerantes simulacrum atque praeclarissima Dei Matris et hominum
exempla meditantes virtutum, optatas validasque haurire possint vires ad vitam
suam secundum Christi divina praecepta ducendam aliaque munera caelestia
impetranda. Quapropter cum Venerabilis Frater Iosephus Amari, Episcopus
Veronensis, litteris die XX mensis Iunii hoc anno datis, etiam cleri populique
sui nomine petiverit ut idem templum Basilicae Minoris titulo ac dignitate
honestaremus, Nos, qui Mariam «plenam gratiae» Pοntificatus Nostri augustam
tutricem elegimus, enixis istius Pastoris precibus libenter annuere optamus. De
sententia igitur Sacrae Congregations pro Sacramentis et Cultu Divino Nobis
propositi, quam ratam habemus, summa Nostra Apostolica potestate, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctuarium, de quo mentiοnem fecimus, ad
gradum Basilicae Minoris evehimus cum iuribus atque liturgicis cοncessionibus,
quae huius generis sacrarum aedium sunt propria, iis tamen servatis, quae iuxta
Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die vi mensis Iunii anno MCMLXVIII
datum, servanda sunt. Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Iulii,
anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana