The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SIGNUM ILLUD

BEATAE MARIAE VIRGINIS SACELLUM VULGO APPELLATAE «OUR LADY
OF CHARITY» INTRA FINES DIOECESIS FERDINANDOPOLITANAE AB UNIONE
AD GRADUM PROVEHITUR DIGNITATEMQUE BASILICAE MINORIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Signum illud sanctuariumque Beatissimae Dei Genetrici Mariae dicatum sub vernaculo nomine «Our Lady of Charity», Dominae nostrae scilicet a caritate, quod in finibus communitatis ecclesialis Ferdinandopolitanae ab Unione diu iam celebratur a christifidelium multitudinibus, non tantum aedificii ipsius amplitudine artisque sacrae commendatur decore, verum usu catholicae religionis etiam et perantiqui cultus consuetudine. Cum praeterea eadem vitae paroecialis sedes ac totius regionis quasi quoddam centrum apostolici operis singulariter emineret inter aedes sacras omnis insulse Luzonis, his ideo de causis convenienter quidem Venerabilis Frater Salvator Lazo ipse Antistes Ferdinandopolitanas ab Unione suo tempore poposcit ab Sede Apostolica ut ecclesia sacellum malore quodam illustraretur liturgicae gratiae ornamento, videlicet Basilicae Minoris titulo. Plane Nos rati confisique fore ut inde in cunctum ibi degentem clerum ac pοpulum christianum plurima manarent fidei industriaeque catholicae beneficia, eiusdem Episcopi libenter obsecundavimus precibus. Ex sententia proin Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino harum Litterarum virtute constituimus ut templum, quod memoravimus, Deo consecratum cum praeclara effigie Beatae Mariae Virginis, Dominae nostrae a caritate, ad honorem evehatur atque gradum Basilicae Minoris, omnibus simul additis ei iuribus et privilegiis quae aedibus hoc nomine insignitis rite competunt. Mandamus insuper ut illa singula accuratissime observentur quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras datum adserventur oportet. Contrariis quibusvis haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV Iulii mensis, anno MCMLXXXII, Pontificates Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top