IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CHRISTIFIDELES BOLIVIANI
BEATA MARIA VIRGO «NUESTRA SEÑORA DE LORETO»
NUNCUPATA
PRINCIPALES APUD DEUM PATRONA
VICARIATUS APOSTOLICI BENENSIS IN BOLIVIA
CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles Boliviani
Vicariatus Apostolici Benensis in Sanctuario loci «Loreto» egregia pietate
colunt Deiparam Virginem Mariam titulo «Nuestra Señora de Loreto» invocatam,
cuius in honorem novum templum ibidem sollemniter dicabunt hoc Mariali anno
istius Nationis, quo tertium ipse celebrant saeculum a catholicae suae
communitatis ortu. Insuper ad eiusdem sanctissimae Dei Matris cultura augendum,
Venerabilis Frater Carolus Anasagasti, Episcopus titulo Caltadriensis et
Vicarius Apostolicus Benensis, cleri et populi vota excipiens, electionem Beatae
Marine Virginis titulo «Nuestra Señora de Loreto» nuncupatae in Patronam
principalem apud Deum eiusdem Vicariatus Apostolici rite probavit atque una cum
Auxilian Episcopo suo, datis litteris die I mensis Iunii hoc anno, rogavit ut
electio et approbatio huiusmodi ad normam «Instructiοnis de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30,
confirmaretur. Nos igitur enixis precibus cupientes annuere, comprobatis iis,
quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis a Nobis
facultatibus, hac in re egit, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis,
harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Virginem Mariam titulo, quem
diximus, invocatam principalem apud Deum Patronam Vicariatus Apostolici Benensis
confirmamus, omnibus adiectis iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas
consequentibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur
suosque effectus nunc et in posterum habeant, contrariis quibuslibet non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXX mensis Iulii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana