The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PERVENUSTA ILLA

TEMPLUM DEO CONSECRATUM IN HONOREM B. V. M. SUB TITULO
DOMINAE NOSTRAE A NIVIBUS INTRA DIOECESIS TUTICORENSIS FINES
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Pervenusta illa Dei beatissimae Genetricis Mariae effigies, cui primis a vitae ibi christianae temporibus inditum nomen est Dominae Nostrae a Nivibus, iam plus quattuor saecula quasi vigili quadam custodia materna tutatur prosperatque regionis totius Tuticorensis christifideles in India ab eisque vicissim singulariter frequentatur crebris undique peregrinationibus sacris, honoratur pietatis solidae documentis, celebratur suam ob coniunctionem cum Liberiana ipsa Basilica in Urbe. Cum igitur novum idque praeclarum superiore anno consecravisset templum eodem insigni titulo honestatum Venerabilis Frater Teresanathan Amalanather, Episcopus nempe Tuticorensis, nihil denique melius in se nec catholicorum illic communitati universae utilius superesse existimavit quam ut aedem istam idonea concessa facultate curaret Basilicam appellandam Minorem. Precibus ideo huius Praesulis ad Nos per Sacram Congregationem pro Sacramentis et Cultu Divino delatis perlibenter obsequimur secundum eiusdem Sacrae Congregationis mentem atque harum Litterarum vi statuimus ut sacellum quod memoravimus Deo consecratum in honorem Beatae Virginis Mariae sub titulo Dominae Nostrae a Nivibus intra dioecesis Tuticorensis fines ad dignitatem Basilicae Minoris rite evehatur, singulis simul adiectis ei iuribus et privilegias quae aedibus hoc nomine insignitis iure congruunt. Confidimus enim decus illud perpetuam quandam fore recordationem omnibus missionalium originum eius communitatis ecclesialis necnon singularis historiae tum etiam incitamentum ad marialem cultura latius inde studiosiusque disseminandum. Ea tamen omnia diligenter servani volumus quae ex Decreto «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras dato oportet serventur. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Iulii, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top