Ad perpetuam rei memoriam. – Magnοpere curae est Nobis
ad effectum consilia adducere, quibus putamus commune religionis et Civitatis
bonum ubicumque terrarum conquiri comparari foveri posse. Quare morem
Apostolicae Sedis perantiquum sequimur, quae in variis orbis Nationibus per suas
Nuntiaturas, hic illic opportune conditas, providenter effecit ut publicae
necessitudinis rationes sibi cum qualibet Civitate iunctae confirmarentur
confirmataeque prosperarentur. Hac ipsa de causa, nominatim Norvegiam
cogitantes, vi et potestate Nostra Apostolica per has Litteras Nuntiaturam
Apostolicam illic condimus eique officia privilegia indulta tribuimus cuiusque
Legationis Apostolicae propria. Quae singula autem edicimus, statuimus,
decernentes ut Apostolicae hae Litterae, in mοdum Brevis maioris expeditae,
vim suam et effectus nunc et in posterum habeant. Contrariis rebus nihil
obstantibus.
Datum, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Augusti, anno
Domini MCMLXXXII, Pοntificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana