Ad perpetuam rei memoriam. – Quantum denique pacis
optatae ac prosperitatis, quanta insuper ipsius progressionis socialis semina
tum societati civili adferat amicitia publice contracta necnon adsiduus
necessitudinis usus frequentatus inter hanc Sedem Apοstolicam ac per orbem
terrarum nationes, nemo profecto est quin videat Nosque ipsi magis immo in dies
experimur. Quae quidem ipsa causa dignissima Nobis videtur cur iam cum Suetiae
Civitate arctiοra coniunctionis vincula conserantur per institutum Apostolicae
Nuntiaturae et opus Legati Nostri eandem apud Nationem. Idcirco, universis
perdiligenter expensis rebus ac negotii rationibus, summa Nostra potestate
harumque Litterarum Apostolicarum virtute apud nationem Suetiae erigimus
legitime atque constituimus Nuntiaturam Apostolicam, cui simul omnia ac singula
deferimus officia, privilegia et indulta quae sunt Legationum huius modi
propria. Quae ideo omnia iter edicimus ac statuimus ut Apostolicae hae Litterae
tam nunc quam in posterum tempus suam exserant vim, contrariis nequaquam
obstantibus rebus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Augusti
anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana