Ad perpetuam rei memoriam. – Constat Christifideles
dioecesis Metuchensis peculiari culto venerari Beatam Mariam Virginem Reginam
atque Sanctum Franciscum Assisiensem. Qua re ductus Venerabilis Frater
Theodorus E. McCarrick, Episcopus Metuchensis, istius communitatis vota
excipiens, electionem Beatae Mariae Virginis Reginae in Patronam principalem,
Sancti Francisci Assisiensis vero in Patronum secundarium apud Deum suae
dioecesis rite probavit simulque petivit ut hanc electionem et approbationem ad
normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et
Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, confirmaremus. Nos igitur enixas
preces cupientes exaudire, atque rata habentes quae Sacra Congregatio pro
Sacramentis et Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, de
plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum Beatam Mariam Virginem Reginam Patronam principalem atque Sanctum
Franciscum Assisiensem Patronum secundarium apud Deum dioecesis Metuchensis
confirmamus, omnibus adiectis iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas
cοnsequentibus, servatis ceterum rite servandis. Ceterum praecipimus ut hae
Litterae Nοstrae religiose serventur suosque effectus nunc et in posterum
habeant, contraries nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
II mensis Augusti, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card.
CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana