IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SANCTA TERESIA
SANCTA TERESIA A IESU JORNET IBARS, VIRGO,
PATRONA APUD
DEUM SENUM PORTUS DIVITIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sancta Teresia a Iesu Ibars,
virgo, quae dum viveret, Christi discipula effecta, senibus derelictis curandis
aut prorsus iuvandis sollicitam operam dedit, a fidelibus Portudivitensibus
magnopere pieque colitur. Hac de causa Venerabilis Frater Noster Aloisius S. R.
E. Cardinalis Aponte Martinez, Archiepiscopus Sancti Ioannis Portoricensis,
Praeses Cοetus Episcoporum Portus Divitis, cleri et populi vota excipiens,
electionem Sanctae Teresiae a Iesu Jornet Ibars, virginis, in Patronam apud Deum
senum ista in regione degentium, rite probavit atque una cum omnibus sacrorum
Antistitibus eiusdem Civitatis, litteris die XXVI mensis Maii hoc anno datis,
rogavit ut electio et approbatio huiusmodi ad normam «Instructionis de
Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis
recognoscendis», n. 30, confirmarentur. Nos igitur admotae expostulations
optantes libenter concedere, rata habentes quae Sacra Congregatio pro
Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis facultatibus, hac de re
statuit, de plenitudine Apostοlicae Nostrae potestatis, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum Sanctam Teresiam a Iesu Jοrnet Ibars, virginem, Patronam
apud Deum senum Portus Divitis confirmamus, congruentibus traditis iuribus et
liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Ceterum volumus ut hae
Litterae Nostrae religlose serventur suosque effectus nunc et in posterum
habeant, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
IX mensis Augusti, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana