Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras metropolitanae Ecclesiae
Coloniensis aedes admodum refulgere novimus paroeciale templum Sanctae
Margaritae dicatum, quod vetustate, Romanico architecturae genere, quod dicunt,
necnon pulchritudine clarum, in loco «Duesseldorf-Gerresheim» exstat. Ibi
praeterea insignes reliquiae pie servantur et Eucharisticum Sacrificium cum
divinis officiis frequenti etiam concursu fidelium, scholae cantorum ac puerorum
ministrantium decore peragitur. Qua re cum Venerabilis Frater Noster Iosephus S.
R. E. Cardinalis Höffner, Archiepiscopus Coloniensis, litteris datis die XVI
mensis Iunii hoc anno, preces et vota cleri populique sui expromens, ab hac
Apostolica Sede petivisset ut templum, quod diximus, Basilicae Minoris titulo
insigniremus, Nos istius expostulations Pastoris, libenti quidem animo censuimus
obsecundare. Ea igitur probantes quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et
Cultu Divino, factis olim a Nobis potestatibus, hac in re statuerit, Apostolica
Nostra auctoritate paroeciale templum Sanctae Margaritae sacrum, in loco «Duesseldorf-Gerresheim» intra fines Ecclesiae Coloniensis positum, in numerum Basilicarum Minorum
redigimus, cum omnibus iuribus et privilegiis congruentibus, iis tamen
servatis, quae iuxta Decretum « De titulo Basilicae Minoris n die vi mensis
Iunii anno McMLxνlll editum, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Septembris, in festo Exaltationis Sanctae Crucis, anno MCMLXXXII, Pontificatus
Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana