Ad perpetuam rei memoriam. – Memoriae plane proditum est praeclarum B. M. V.
a Rosario simulacrum, quod in paroeciali sacra aede loci «Alvarado» vulgo dicti
pie asservatur, inde a saeculo XVII magna veneratione in quadam potissimum
regione dioecesis Verae Crucis assidue excoli a tot dilectis filiis. Simul
autem constat plura eius sacra atque sollemnia tum mense Octobri tum mense
Maio impensa cum exsultatione et immutata religione ibi celebrari necnon
frequentiores esse Christifideles ad eiusmodi sacellum accurrentes ut tantae
Matri amanter supplicent divinaque auxilia per eius intercessionem fidenti animo
implorent. Quibus consideratis, Venerabilis Frater Iosephus Guadalupe Padilla
Lozano, Episcopus et pastor Verae Crucis, ceteris Mexicanis Praesulibus idem
omnino sentientibus, nuper, sua suique cleri ac populi vota expromens, a Nobis
petere non dubitavit, ut memoratam B. M. V. imaginem pretioso diademate redimire
sibi liceret Nostro nomine et auctoritate. Nos igitur, qui vehementer cupimus
ut cultus amorque erga 13. M. V. magis magisque in omni Populo Dei excitetur,
consiliis cum Sacra Congregatione pro Sacramentis et Culto Divino collatis, de
plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hasce per Litteras probato quem
diximus Episcopo potentatem facimus, ut isti venusto simulacro Beatae Mariae
Virginis a Rosario, quod in templo lοci «Alvarado» nuncupati asservatum
fideles Ecclesiae Verae Crucis mira pietate venerantur, pretiosam ipse coronam
imponat, de ritu ac formula praescriptis servatis. Contrariis quibtislibet haud
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XV mensis Septembris, anno MCMLXXXII,
Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana