Ad perpetuam rei memoriam. – Quo in honore Beatissima Virgo Maria sit per
horum annorum decursum inter communitatem Altensem habita semper quantaque
veneratione pariter exculta, significanter ostendunt titulus ipse Patronae
caelestis eiusdem dioecesis, quae videlicet Beata Virgo Maria est a Sancto
Rosario appellata, simul gratiosum illius Patronae signum quod publicae pietati
frequentiorum usque fidelium in cathedrali eorum templo exponitur. Utilitate
igitur spiratali degentium istic catholicorum permotus certaque etiam spe ductus
fore ut multiplicata erga propriam Patronam obsequia in fidelium vicissim bonum
maius cederent, petivit suο tempore Venerabilis Frater Ansgarius Garcia Urizar,
Praesul nempe Altensis, cum suis profecto cleri ac populi vota componens, ut
facultas daretur Venerabili Fratri Nostro Mario S. R. E. Cardinali Casariego,
archiepiscopo Guatimalensi, simulacrum illud Nostro nomine et auctoritate
coronandi. Nos autem, collatis rite cum Sacra Congregatione pro Sacramentis et
Cultu Divino consiliis, arbitrati sumus his precibus convenienter omnino satis
fieri posse. Litteris ataque hisce Nostris atque auctoritate apostolica
Venerabili Fratri Nostro quem memoravimus partes libenter committimus ut
effigies Beatae Mariae Virginis a Rosario, in cathedrali aede dioecesis Altensis
servatae, pretiosum diadema Nostro imponat nomine secundum ritum formulamque
praestitutam. Valde interea futurum confidimus ut hoc pacto eiusdem templi immo
et universae illius communitatis fideles ad praeclaram Dei Genetricem in Sacri
Rosarii mysteriis eminentem magis magisque honorandam ac frequentandam
incitentur. Contrariis quibuslibet haud obstantibus rebus.
Datum Romae apud S. Petrum die XX mensis Septembris anno MCMLXXXII
Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana